dus ipse alios reddit stupidos, ei sum persimilis: secus autem minime. neque ipse fecundus ceteros titubare compello: sed maxime ominium ego dubitans, dubitare quoque alios facio. Etenim it praesentia quid virtus sit, haud certe novi. tu tamen forte, priusquam mihi oecurreres, noveras: nunc vero ignoranti mihi assimi?is evasisti. veruhtamen una tecum discutere hoc insiitui, quidve sit virtus investigare. Men. At quo tramite id investigabis, o Socrates, quod quidem omnino quid sit ignoras? quale enim tibi proponens, id quod ignoras inquires? aut etiamsi in illud iricidas, quonam signo id quod ignoraveras, esse illud agnosces?:So. Intelligo quid velis, o Menon. At tu anifnadvertisne, quam litigiosam argufnentationem in medium adduxisti? quod videlicet homo, neque quod noscit, neque quod ignorat, inquirit. Nam si noscit, nulla inquisitione opus est. Sed heque quod nescit, investigat: non enim novit quid quacrat. Men. Nonne recte isduci, o6 Socrates, hanc rationem existimas? So. Neduaquam. amen. Potes dicere, cur tibi non placeat?
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/357
Appearance