Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/378

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
368
PLATONIS

Men. Mihi quidem videtur. So, At contra, culus nec doctores exstant nec auditores, si id doceri non posse coniiciamus, nonne probabiliter coniectabimus?. Men. Sic est. sed num virtutis praecepteres nullos esse censes?. So. Saepenumero, si qui huras mnagistri essent, omni studio investigavi, nec unquam ihveni, etsi una cum ceteris pluribus; atque iis, ut videbaiur, huius facultatis peritis id quaesivi. et nunc quidem opportune, o Menon, iste iuxta nos assedit, quem inquisitionis huius participem faciamus. Ac merito ad id socium adhibebimus. Hic enim primum-divite et sapiente patre Anthemione natus est, qui profecio non casu quodam aut alicuius largitione opulentus evasil, quemadmodum nuper Thebanus Ismenias Polycratis pecuniss nactus, sed prudentia Propria aique vigilantia lucratus est. praeierea nec superbus civis neque inflatus aut difficilis, verum modestus, et frugi facilisque vir exstitit. deinde hunc bene educavit erudivitque, cuius rei testis est omnis Atheniensis populus, : qui eum ad sumxpos eligit magistratus. par est upa, cum buius