Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
28
PLATONIS

Gor. Ita prorsus. So. Addebas praeterea, rhetoricum de sanitate plus quam medicum persuadere. Gor. Dixi profecto, sed in turba. So. Nonne idem est in turba, quod inter ignorantes. nunquam enim apud eos qui sciunt, magis quam medicus de sanitate persuaderet. Gor. Vera narras. So. Nonne igitur, si suadentior erit medico, sciente suadentior erit? Gor. Omnino. So. Ipse tamen non medicus. Gor. Non. So. Ac si non medicus, ergo et inscius eorum quae intelligit medicus. Gor. Procul dubio. So. Quare qui nescit sciente apud nescientes suadentior erit, quando rhetor medico suadentior erit. itane sequitur? Gor. In his certe ita sequitur. So. Nonne in ceteris quoque artibus rhetor atque rhetorica se similiter habet: ut ad rhetoris facultatem nihil attineat scire qua ratione res se habeant, sed ma-