appareatque bonus esse, cum minime sit. An omnino rhetoricam docere non poteris, nisi prius horum veritatem fuerit consecutus? aut quo se modo haec habent, o Gorgia? per Iovem precor, ut quemadmodum paulo ante coepisti, rhetoricae nobis aperias potestatem. Gor. At enim, o Socrates, arbitror, si forte quis haec ignoret, eum a me percepturum. So. Siste ergo. recte enim dicis: si quem tu rhetorem feceris, oportet eum iusta iniustaque scire, vel antequam ad te accedat, aut postea a te perdiscere. Gor. Omnino. So. Quid vero? qui ea quae ad fabricam spectant didicerit, nonne est faber? Gor. Est. So. Et qui musicam, musicus? Gor. Ita. So. Et qui quae ad medicinam pertinent, medicus? atque in ceteris eodem pacto, quisquis didicerit aliquid, talis evadit, qualem cuiusque scientia reddit? Gor. Omnino. So. Nonne igitur per hanc rationem iustus erit, quicunque iusta didicerit? Gor. Maxime.
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/40
Appearance