Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/411

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
401
EUTHYDEMUS.

praeveniens, alio eius animum flectat atque inquinet. lguare vos peropportune venistis. Et, nisi quid prohibet, pueri huius Eernculum facite, nobisque praesentibus cum illo disserite. Cum aec ferme dixisseni, Euthydemus fortiter nimium et audacter, Nihil, ait, o Socrates, prohibet, si modo velit nobis adolescentulus respondere. Haud insuetum, inquam, ili hoc est. frequenter enim praesentes hi cum eo disputant, deque multis interrogant. quocirca consentaneum est, ut respondere nunc audeat. Quae sequuntur, o Crito, utinam pro cfignitale recensere valeremt neque enim exiguum opus putandum, ut valeat quis oinaestimabilem illam sapientiam enarrare. Quare mihi nunc, ut oetis, opus esse videtur Musarum Memoriaeque suffragium Invocare, priusquam 1antae rei narrationem exordiar. Euthydemus hunc in modum, ut arbitror, est exorsus. Utri sunt, o Clinia, homines qui aliquid discunt? sapientesne, n ignorantes? Puer autem propter quaestionis illius pondus erubuit, et hae» sitans oculos in me convertit. Ego vero perturbationem illius animadvertens inquam, Bono animo esto, Clinia, et quae tibi

Plat. Diall. Part. II. Vol. I.
Cc