Dionysodori sectatores. Ac prims quam respiraret puer, bene atque praeclare excipiens sermonein. Dionysodorus ait: Quid porro, o Clinia? quando aliqua recitat grammaticus, quinam pueri illa perdiscunt? sapientesne, an ignorantes? Sapientes, inquit Clinias. Ergo. sapientes discunt, non ignorantes. quare non recte Euthydemo paulo arnte respondisti. Hic altius exclamarunt riseruntque illorum astipulatores, Euthyderhi Dionysodorique sapientianr admirati. Nos autem quasi stupidi conticuimus. Cum ergo nos Euthydemus ad haec stupidos redditos esse cognosceret, ut in maiorem quoque sui admirationem traheret, nondum dimisit puerum, sed ulterius eumn interrogavit, atque illorum more qui in choro sunt ad saltandum promptissimi, duplicem circa rem eandem quaestionem inverlit dicens: Utrum discentes quae sciunt, discunt, an quae nesciunt? Tunc Dionysodorus iterum mihi susurrans ad aures, Tale, inquit, o So. crates, est et hoc, quale quod supra fuit illatum. Proh Iuppiter, inquam, quam praeclara: etiam superior nobis visa est quaestio. Ita semper, ait, inevitabiles quaestiones proponunus. ldeoque videmini, inquam, apud discipulos vestros auctoritatem
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/413
Appearance