habere non mediocrem. Interim Clinias Euthydemo respondit, eos qui discunt, quae ignorant perdiscere. , Statim ill eum, quemadmodum et ante, interrogavit. Scisne ipse literas? Scio. Nonne omnes? Et omnes. Quando aliquis recitat, nonne literas recitat?t Concessit. Ergo illa quae scis recitat: quandoquidem ipse omnes scis literas. Admisit et istud. Nonne discis. quae quis recenset? Assensus est. An vero ignorans literas discis? Minime. immo sciens disco. Nonne igitur quae scis, discis? si quidem omnes scis literas. Annuit. Non recte itaque respondisti. Vix autem dixerat haec Euthydemus, cum Dionysodorus tanquam sphaeram sermonem assumens, adversus adolescentulum haec intulit. Decipit te Euthydemus, o Clinia. Dic mihi: An non discere est scientiam illius accipere, quod quis discit? Admisit Clinias. Scire autemy nunquid. aliud est. quam scientiam ipsam iam babere? Concessit, Nescire igitur est nondum habere scientiam? Dedit et istud. Utri rem aliquam capiunt? qui habent, an qui non habent? Qui non habent.
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/414
Appearance