rans ad ipsum venerit, eum esse docturum? Ex qua forsitan concessione contrarium deinde aliquid in disputando secutum est. hoc tu quidem nimium studiose captas, o Socrates, interrogando ad huiusmodi responsa perducens. Nam quem arbitraris negaturum fuisse tibi, iusta se scire aliosque esse docturum? Verum magna rusticitas est, ad haec interrogando deducere. So. O pulcherrime Pole, ob hanc ipsam causam amicos nobis et filios comparamus, ut si quando in senectute peccemus, iuniores vos praesentes vitam nostram et verbis et operibus corrigatis. Et nunc si quid me et Gorgiam in disputando fefellit, ipse praesens emenda. sic enim debes: atque ego tibi permitto, ut si quid eorum quae concessa sunt, non recte concessum putes, id tuo arbitratu permutes, dummodo mihi ad unum devites. Pol. Quid hoc, o Socrates? So. Prolixitatem illam, o Pole, quam ab ipso disputationis initio inceptabas. Pol. Quid vero? nonne mihi quantum voluero licebit loqui? So. Gravi nimium iniuria afficereris, o Pole, si profectus Athenas, ubi totius Grae-
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/43
Appearance