Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/441

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
431
EUTHYDEMUS.

Cr. Quis Ctesippus?. So. Saltem hoc memini, neque Euthydemum attulisse haec neque Dionysodorum. Sed, o beate Crito, suspicor praestantiorem quempiam virum praesentem haec dixisse. nam haec me audivisse non dubito. Cr. Per Iovem, o Socrates, excellentior aliquis ista protulisse videtur. Verum post haec quam artem perscrutati estis? invenistisne artem quam 3uaere atis, an non? So. Quaeris an invenerimus? Risu quiddam ignum nobis accidit. etenim puerorum more, qui galeritas sive alaudas insequuntur, vehementi quodam affectu singulas scientias persequebamur: et illa semper quam capturos nos e vestigio putabamus, fallebat nos et repente subterfugiebat. Quid tibi multas reeferam? Regiam certe artem ingressi sumus, eam contemplati, utrum haec ea esset quae beatos efficiat, Sed velutin Labyrinthum delapsi, dum prope finem essc iam sperabamus, retrogradi rursus ad principium revertebamur, eodem modo affecti, quo in qaaestionis initio fueramus. Cr. Quo pacto vobis lioc aecidit? So. Dicam. Visa nobis est regia facultas esdem esse atque civilis.