Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/451

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
441
EUTHYDEMUS.

cias, sed uirum scias aliquo, necne. Ego ad haec: plus quam decebai propter imperitiaom meam respondi. sed ignosce mihi, obsecro, responudebo iam nun« simpliciter, quod scio aliquo semper quaecunque Scio. Utrum, ait, hoc eodeim semper, an twmm hoc, tum alio? Semper, inquam, quande scio, hoc scio. lhic ille, Nondum praevaricari desinis? Ne forte, inquam, id. quod. semper dicitur, nos falleret, ita respondi. Non nos, inquit, dicas, sed te. sed responde, utrum semyper hoc scias. Semier, inquam, postquam ipsum, Quando oportet subtrahere. Nonne semper hoc scis? semper autem sciens utrum aliqua hoc scias, quo scis, aliqua alio, vel hoc ipso omnia? l1oc, inquam, cuncta quaecunque scio. llic rursus trausgrederis, Socrates. Excipiatur, inquam, quod dictum est, Quaccunque soio. Ut excipias nihil pestulo. immo responde, possesne omnia scire, nisi acires omnia? Monstrum esset hoc, inquam, Adiice nunc iam, ait, quidquid lubet. cuncta namque scire fateris. : Sic videor, inquam, postquam nullius momentt est quod dicitur, Quaecunque 3cio; omnia autem scio. Nonne et semper confessus es acir