Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/463

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
453
EUTHYDEMUS.

psum recepit, quasi magnum quiddam centemplaturus: deinde ait, Dic age mihi, o Socrates, estne tibi Iuppiter patrius? Atqui ego suspicatus eo perventurum esse sermonem, quo. devenit, et per ambiguum quoddam diverticulum sccedens, rete imlicitus me convoolvi, respondique, Non est, o Dionysodore. Miser, inquit, homo es, neque Atheniensis, cui neque dii pa- trli sunt neque sacra neque aliud quicquam praeclarum atque magnificum. Mitte, inquam, ista, Dionysodore, ne male omineris, neque acriter erudias, Sunt etenim roihi et arae et sacra domestica patriaque, et alia, quaecunque id genus Atheniensibus adsunt. Ceteris, inquit, Atheniensibhus est patrius Iuppiter? Non est, inquam, apud Ionas talis cognominatio, neque apud eos, qui hac ex urbe manarunt, neque apud nos: sed Apollo patrius propter Ionis genituram. Iuppiter autem nobis patrius non vocatur, protector urbis tamen et curator iribus est dictus, et tribus curatrix Minerva. Sat est, inquit Dionysodorus. est enim tibi, ut videtur, Apollo, Iuppiter et Minerva. Omnino. An pon tui isti erunt dii? progenitores. videlicetatque domini?, Nonne tui? An nom tuos esse cobfessus