Gor. Per Iovem, o Socrates, nec ego, quid dicas, intelligo. So. Nec iniuria quidem, Gorgia. nondum enim setis expressi: Polus autem iste iuvenis est, Gor, At hunc mitie; mihi vero responde, qua pacto dicas rhetoricam civilis particulae simula^cerum esse, (So, Conabor exprimere, quid imnihi videatur esse rhetorica. si vero non est id, Polus iste redarguet. Corpus appellas aliquid atque animam? Gor, Quidni, So. Horum vero nonne putas aliquam utriusque bonam habitudinem? Gor. Puto equidem. /;So. Praeterea habitudinem aliquam apparere bonam, cum minime sit? Dico autem nonnihil: eiusmodi, Mulmi corgus bene affectum hahere videntur, quorum malam valetudinem habitudinemqne haud facile deprehenderet quisquam praeter medicum gympasiique magistrum. Gor, Vera narras, So. Tale quiddam et in corpore et in anima esse dico, quod quidem facit, ut et corpus et anima bene se habere videatur, cum non bene Se habeat, Gor. Ita est. So. Age vero, si potero hoc osten
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/48
Appearance