Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/49

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
39
GORGIAS.

dere. Cum res duae sint, artes esse geminas arbitror: et artem quidem ad animam pertinentem, civilem nuncupo: eam vero quae ad corpus, nomine uno nominare non possum. sed huius arlis unius, quae curat corpus, dnas pono particulas: alteram quidem gymnasticam, alteram meuicinam. In civili vero nomotheticam, scilicet legalem conditricem legum, pono correspondentem gymnasticae: et iustitiam, scilicet iudiciariam, medicinam quodammodo referentem. Communicant vero invicem, utpote quae circa idem sunt, medicina atque gymnastica, rursusque iudiciaria atque legalis. veruntamen inter se etiam differunt. Cum vero hae quatuor sint, semperque ad optimum curent, hae quidem corpus, illae animam: facultas adulatoria id sentiens, non cognoscens quidem, sed coniectans, se quadrifariam dividit, singulasque subit particulas, simulans id se esse quod subiit. Et optimi quidem nullam babet curam, sed semper eo quod dulcissimum est, quasi hamo incautam illaqueat: mentem, et usque adeo decipit, ut plurimi apud eam aestimanda videatur. Medicinam quidem coquinaria subiens, simulat optimos se cibos corpori adhibere. Quamobrem si vel inter pueros vel viros admodum pueriles contendere oporteret co