quum atque medicum, uter eorum de bonis malisve cibis plus intelligat, medicus quidem fame periret. Id ergo aduletionem voco, ac turpe, o Pole, quiddam existimo. id enim adversus te dico: propitereaque absque ulla optimi ratione voluptatem au cupatur. neque artem eam esse dico, sed peritiam quandam; quoniam nullam habet rationem eorum quae affert, qualia natura sint: quo fit, ut rationem nullius possit afferre. ego vero non appello artem, quod careat ratione. quod si de his ipse ambigis, rationem me tibi polliceor rcdditurum. Itaque medicinam, ut dixi, coquinaria adulatio subit: gymnasticam vero similiter fucatoria, res noxia, fallax, ingenerosa, illiberalis, figuris, coloribus, lincamentis et sensu quodam ita decipiens, ut aroptcr extrinsecum fucum propriam veramque formam, quae t per gymnasticam, negligamus. Ceterum ne sim prolixior, volo tibi more geometrico dicere. sic enim forte iam assequeris. Profecto quod fucatrix ad gymnasticam. id ad medicinam est coquinaria. immo vero Sic: Quod fucatrix ad gyronasticam, boc sophistica ad legalem: rursusque, quod coquinaria ad me
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/50
Appearance