Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/51

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
41
GORGIAS.

dicinam, id rhetorica est ad. iudiciariam. Veruntamen, ut dicebam, ita natura distinguuntur: ac etiam tanquam propinquae miscentur invicem in eodem et circa eadem, sophbistae videlicet et rhetores: nec utilitatem respiciunt aliqxam, quam vel pro sipsis, vel proaliis sequantur ufiquam. Nam si animus corsori non praeesset, sed ipsum sibi, neque ab eo perspiceretur icernereturque coquinaria et medicina, sed corpus ipsum gratia voluptateque sua haec perpenderet, illud Anaxagorae prorsus accideret, amice Pole: ipse enim horum peritiam habes: omnia videlicet in eodem indiscreta commiscerentur, : et quae ad medicinam pertinent et salutem, et quae ad coquinariam attinent. Audivisti iam. quid ego rhetoricam esse dicam: rem videlicet coquinariae respondeentem, talemque in anima, qualis illa est in corpore. Forte vero procul a ratione me gessi, qui tibi prolixitatem prohibens, ipse longum extendi sermonem: ob id tamen dignus sum venia, quia s1 brevius locutus essem, minime percepisses, neque responsio tibi mea satisfecisset, sed expositione rursus indiguisses. Si ergo nec ego te respondente asequi valeo, t1 quoque cxtende sermonem. sin valeo, permitte