me responsione tua vel mea pro arbitrio nti: sic enim iustum, est. Et nunc quidem, si quo pacto responsione hac opportune uti potes, utere. Pol. Quid igitur ais?. adulatione tibi videtur esse rhetorica? So. Equidem adulationis l, )arliculam esse dixi. Non meministi, Pole, cum sis huius aetatis? quid forte posthac facies? Pol. An boni rhetores videntur tibi quemadmodum adulatores in civitate contemni?. So. Interrogationem hanc facis? an orationem aliquam exordiris? Pol. Interrogo equidem. 3So. Nulla. existimatione, o Pole, mihi dignr videntur. Pol. Quomodo nulla? nonne maximam in civitatibus potentiam habent? So. Minime, si potentiam bonum aliquid esse dicis ei qui potest. Pol. Dico certe. So. Oratores ergo minimam omnium in re publica potentiam mihi videntur habere. Pol. Qeid ais? nonne quemadmodum tyranni occidunt quem volunt, et exspoliant patrimonio pelluntque ex urbe? 3sso. Per Canem, o Pole,
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/52
Appearance