Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
43
GORGIAS.

per singula quae dicis, ambigo, utrum sententiam explices tuam, an rauacras meam. Pol. Quaero equidem tuam. So. Esto, amice: deinde duo simul a me quaeris. Pol. Quonam pacto duo? So, Nonne dicebas modo, oratores occidere tyrannorum more quoscunque velint, et fortunae bonis exspoliare, atque in exsilium mittere? Pol. Equidem. So. Dicoiitaque tibi, has duas interrogationes esse, respondeboque ad utrasque. assero equidem, o Pole, tam rhetores quam tyrannos minimam in civitatibus habere potentiam, quemadmodum Ppaulo ante dicebam. nihil-enim, ut ita dixerim, facere ex his quae volunt: facere tamen quod sibi opinantibus optimum videatur. Pol. Nonme haec magmna potentia?. So. Non certe, ut ait Polus, Pol An ego non dico? dico equidem certe. So. Per Iovem, tu non dicis, quandoquidem magnam potentiam dixisti ei, qui potest, esse bonum, Pol. Id quidem dico. So. Bonumne igitur esse di