. Praeterea si quos occidimus, eiusdem gratia occidimus: similiterque expellimus atque rapimus, putantes praestare nobis talia facere. Pol. Procul dubio. So. Quamobrem boni gratia haec faciunt omnia. qnicunque faciunt. lpol. Assentior. So. An non inter nos convenit, non quae alicuius gratia facimus, velle, sed illud cuius haec gratia facimus?. Pol. Maxime. So. Itaque non iugulare simpliciter omninoque. volumus, neque expellere, neque pecunias rapere: verum Si conducant haec, facere volumus: si noceant, nolumus, bona enim volumus, uf ipse ais. quae vero meque bona neque mala. supt. non proprie volumus; neque mala. Videor tibi, Pole, vcra loqui? an non? Quid non respondes? Pol. Veta. So. Quamobrem si in his consentimus, si quis quempiam inferfecerit vel urbe ciecerit vel privaverit patrimonio, sive tyfrannus ille sit sive orator, putans id melius sibi fore, cum tamen ait peius. is ulique faciet quae sibi videntur. nonna? D d
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/57
Appearance