Jump to content

Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
55
GORGIAS.

que ego abs te, ut ipse iudicas, hac in praesentia ratione convictus sum, qui dixerim iniuriantem beatum esse non posse? Unde enim, o bone vir? atqui nihil tibi horum assentior, quae: tu dicis. Pol. Neque enim vis assentiri, cum tamen tibi vera videantur. 3o. O beate, oratorum more convincere me contendis, quemadmodum in iudicio fieri solet, ubi alii alios convincere se opinantur, cum pro sua causa multos ac probabiles ad- ducunt testes, si, adversarius aut nullum aut unum aliquem produxerit testem: eiusmodi vero probatio nullius ad veritatem est momenti. Saepe enim falsa testimonia et a multis et ab his, qui videantur idonei, solent afferri. Atqui in praesentia de his quae tu dicis, omnes ferme et Athenienses t peregrini tecum sentirent, si velis contra me testes producere; me siquidem aftferre ialsa tibi attestabuntur: sive Niciam accersas Nicerati filium, - fratresque eius secum, quorum sunt in Dionysio tripodes ordi- - ne quodam dispositi; sive Aristocratem Scellii filium, cuius in Pythio munus exstat pulcherrimum; seu totam Periclis domum. ,