seu aliam quamlibet Atheniensium familiam velis in testimonium advocare. At ego unus tibi non assentior. non enim me rationibus cogis, sed falsis testibus contra me productis, ex ipsa veritatis substantia deiicere me moliris. Ego vero nisi te ipsum testem unum adduxero mihi assentientem, nihil existimatione dignum in his quae tractamus, perfecisse me arbitror. puto ctiam nibhil te profecturum, nisi ego unus solusque tibi consentiam, tuque, dimissa aliorum test;ium multitudine, id efficias. Est igitur, ut dixi, unus iste arguendi modus, quemadmodum tu aliique multi putaiis. est et alter, quem ego puto. Eos igitur invicem comparantes, wtrum et quo pacto inter se discrepent, diligenter consideremus. non enim de rebus parvis instituta nobis est disputatio: sed de , hiis, quas et scire pulcherrimum est et nescire turpissimum. Caput enim et sumrina eorum quae perquirimus, est vel cognoscere vel. ignorare, quis beatus sit, quis miser. Principio quidem in iis quae perquirimus, tu fieri posse existimas, ut qui iniuriam facit iniustusque est, sit beatus: siquidem Archelaum esse quidem iniustum coniiteris, sed beatum. nunquid ita te opinari existimare debemus?
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/66
Appearance