8o. Perterrefacis me nunc rursus, o generose Pole; non autem refellis: paulo vero ante attestabaris. Veruntamen redige mihi parumper. in memoriam, -an iniuste capessere tyrannidem dixeris. Pol. Equidem. So. Neuter eorum felicior unquam erit, neque qui tyrannidem iniuste adeptus fnerit, neque qui deprehensus poenas dederit. nempe e duobus miseris neuter altero felicior est dicendus: miserior tamen qui potitus tyrannide supflicium devitaverit, Quid rides, o Pole? Alia rursus haec reellendi species est, cum quis aliquid dicat deridere, non autem arguere. Po/. At non putas refe(lai, o Socrates, cum talia dicas, qualiia Bullus unquam hominum diceret? Quaere ab istorum aliquo. So. O Pole, equidem non sum ex his qui in re publicca versantur. Et superiori anno, cum tribus mea praerogativam haberet, ac sorte oporteret me computare suffragia et ad consilium referre, concrai risum, quia facere id nescivi, Noli ergo iubere, ut ad consilium praesentium referam. Ceterum nisi meliorem arguendi viam habes, quemadmodum modo dicebam: vicissim mihi concede, atque experire qualem ego redargutianem
Pagina:Platonis dialogi II.1 (ed. Bekker).djvu/69
Appearance