Pagina:Platonis opera, ed. Burnet, tomus I.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
PRAEFATIO

senserat Μ. Wohlrab, duas omnino codicum familias esse, id M. Schanz, qui antea cum Cobeto nil fere deterioribus ut aiebat tribuerat, libello plus viginti abhinc annos edito[1] tam certis indiciis comprobavit, ut nullus iam locus dubitandi relictus sit. licet enim quibusdam, velut ipsi M. Wohlrab, non probaverit reliquos libros a Clarkiano et Marciano totos pendere, at nemo nunc negabit his libris Platonis memoriam ita contineri ut ceteris omnibus paene sine damno carere possemus. sed de hac re in commentariolo critico mox edendo fusius disputare constitui; hoc tantum nunc dico, Schanzium meo iudicio verum vidisse rectissimeque farraginis librorum a Bekkero et Stallbaumio congestae iacturam fecisse.

Priorem igitur m tetralogiis I-VI familiam ducit Clarkianus, Marcianus alteram. et Clarkiani quidem ab omnibus conceditur summam esse auctoritatem, Marcianum diu neglectum in lucem rursus protraxit M. Schanz, quae res non mediocriter Platonis memoriae profuit. licet enim Clarkiani ea sit indoles ut singula quaeque fidelius repraesentet, quippe cuius menda eiusmodi fere sint ut recta via ad verum ducant, at saepius omittendo peccat et lacunis hiat, quae nunc nullo negotio e Marciano sarciii possunt, cum antea ad apographa nullius fere auctoritatis, praesertim Venetum 184 (Bekkeri Ξ, Schanzii E) in Bessarionis usum exaratum, confugiendum esset. adde quod passim in Clarkiano intempestive corrigentium manibus prisca scriptura periit et ex eius apographis Tubingensi (Stallbaumn I, Schanzii C) et Veneto 185

  1. Über den Platocodex der Markusbibliothek in Venedig, Append. Class. 4, Nr. I. Leipzig, 1877.