Pagina:Platonis opera, ed. Burnet, tomus I.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
PRAEFATIO

vestigia etiam apnd Eusebium, Stobaeum aliosque scriptores deprehendas, unde non ita pauca in codices istos defluxerunt. quod si verum est, ut prorsus Schanzio assentiendum tertiam familiam, quod nonnullis placuit, hodie non extare iudicanti, nec multum consensui Marciani et Vindobonensis tribuenti, ita quotquot hic praebet singulares lectiones diligentissime erunt perpendendae, praesertim sicubi versio Armeniaca accesserit.

Superest iit de fide fragmentorum Phaedonis a viro clarissimo Flinders Petrie nuper repertorum pauca dicamus, quae intra centum annos post Platonem mortuum in Aegypto papyro exarata esse videntur. quorum meo quidem iudicio praecipuus est usus quod non sinunt plus iusto Clarkiano tribuere, cum non semel cum altera familia conspirent. sed tanta incuria scripta sunt, tot manifestis erroribus scatent, ut vel inde colligas quantum praestent codices nostri ex optimis exemplaribus descripti apographis quae iam tum vili pretio in usum litteratorum plebis prostabant.

Lex est huius editionis ut, quantum fieri potest, sermo Platonicus, nisi in rebus quae ad scribendi rationem pertinent, talis servetur qualis in communi duarum familiarum fonfe extiterit, adhibito tamen Vindobonensi et affinibus eius si quando antiquiorem lcctionem servasse videantur. non erat nostrum virorum doctorum coniecturas nec nostras in textum recipere practer eas quae tam certae et firmatae cssent ut de iis vix dubitari possit. quam rationem in verbis scribendis secutus sim facile intellegent harum rerum pcriti, cetcri non curabunt.

Codicem Clarkianum, cum Oxonii essem, multis