Pagina:Platonis opera, ed. Burnet, tomus I.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
PRAEFATIO

Ceteris libris Platonicis cum antiquitate tum fide excellere iam pridem constat inter omnes codicem Clarkianum sive Bodleianum (Bekkeri A, Schanzii B) anno DCCCXCV exaratum, et Parisinum 1807 (Bekkeri A) eiusdem fere aetatis. his post egregiam viri doctissimi M. Schanz in librorum stirptbus indagandis collocatam operam tertius accessit Venetus bibliothecae Marcianae Append. Class. 4, cod. I (Bekkeri t, Schanzii T). cum autem alia sit ratio tetralogiarum I-VII, alia reliquarum, de illis tantum hoc loco dicendum est. scilicet sermones Platonici, iam antiquitus in tetralogias dispositi, duo volumina cxplevisse videntur, cuius rei vestigium servant verba τέλος τοῦ πρώτου βιβλίου in Marciano aliisque quibusdam libris ad calcem Menexeni adscripta. eundem ordinem secuta sunt apographa vetustissima ut non mirum sit in tanto librorum interitu Parisini prius, alterum Clarkiani volumen periisse.

Prioris igitur volnminis imaginem refert Clarkianus, sed ne hanc quidem integram, cum casu aliquo factum sit ut tetralogiam VII non exhibeat; Marcianus, qui Civitatem et Timaeum continet, sed posteriora a recentioribus Hbrariis postea addita, habet a prima manu tctralogias I-VII et ex octava Clitophontem et Civitatis libros i-iii, 389d. his igitur fundamentis nititur prioris voluminis memoria; quod enim iam