Pagina:Poesie italiane.djvu/76

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


cubitum discessi, me et fessum de via, et qui superiore nocte plura animo volutassem, arctior quam solebat somnus arripuit. Et quoniam sæpissime fit ut somnia nostra cum iis congruant, de qubus vigilantes cogitamus et loquimur; ecce mihi per quietem duas fœminas oblatæ sunt ætate quidem, ut tunc judicare potui, pæne pares, sed forma, et cultu valde dissimiles. Altera obducta fronte, corpore excelso, latis humeris incedebat; læva tenebat clypeum, dextera lanceam; galea cervici imposita erat; reliquas item corporis partes ferro contexerat. Altera, vultu hilari eodemque ad gravitatem composito, crinibus in nodum religatis, aurea veste, et ad talos demissa, mihi de monte adverso descendere videbatur. Cum igitur proxime constitissent, quæsierunt ex me utram sequi mallem; ac prior illa in hunc fere modum locuta est. Quæ ego sim, et quo nomine appeller, non