Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in aperto: preces, ora, lacrymae simulandi artem usque ad convicium veritatis edoctae. Quae hic noctes merae, Deus immortalis! quae fallentium falsorumque technae! quae tricae inexplicabilesque laquei! qui nodi! quae ambages! quae offuciae! Equidem citius ipse sperarem in Cretae labyrintho exitum, in Gordii plaustro lorisque caput, in Cimmeriis tenebris lucem, in Scyllae aut Carybdis aestu tranquillitatem, quam in istorum commentationibus tantulum securitatis ac fidei. Sollicitata in viri necem uxor, et adversus hanc apud principem scenam criminis parata; permissi ad lucra de industria facinorosi, moxque veluti spongia expressi: inita palam amicitia ut amicum criminaturo pronius credatur. Itane haec hominum vita? hic rerum civilium status? Ecquis legat hasce praestigias ac fraudes, qui dubitare singulis in rebus non incipiat, suspectos habere sociorum mores, suorum fides vereri, anceps consilii passim restitare, undique se adversus improbitatis opinionem circumspicere, a fronte a tergo a lateribus timere, nulli mortalium fidere? Nam si historia (quod quidam historicorum non vanus olim dixit[1]) lectores suos vates reddit, quae futura sunt ex iis quae praeteriere coniicientes; quodnam obsecro de humanis rebus iudicium ferat is, qui hanc Romae vitam omnium ordinum consensu ductam diutissime doceatur? nonne mores nostros veterum persimiles et, ut in humanis accidit, aliquando deteriores interpretatus, nihil iam superesse apud homines fidei sibi persuadeat? consanguineitatem, fraudum opportunitatem vereatur? promissa et sacramenta, nugas et praestigias vocet? amicitias tanquam coniuratorum conspirationem evitet? maiores, tyrannos: pares, hostes: minores, fures interpretetur? atque ipse, quando ita vivitur, nomen suum in turbam conserat, abiectaque fidei moneta iam pridem obsoleta in vulgus, quod celebre iam est, e fraudibus praemium petat?

At quid (inquiunt) agat historicus, qui in ea tempora inciderit describenda, quibus urbem obtinebant illa hominum monstra, quae nullum toto imperio vestigium integritatis sin-

  1. Nicephorus in proemio Biz. Historiae.