Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II

Civilis institutio et politica praecepta ad oinnem vitam cum in pace tum in bello temperandam, ex narrationibus rerum gestarum, quae una Liviana decade continentur, expressa.

(Libri II Prolusio IV)

— Initium míhi operis sit cura fundandae civitatis, quam diuturnam fore putabo si ordinandae rei Imperium penes unum sit, atque apud eundem aliquamdiu consistat, mox aequato imperio cum pluribus administratio multo commodius communicabitur constituta re, quam statim ab ortu. Sic Romana res coepit, sic cadem crevit: quam a principio Romulus et consecuti ab eo reges habuere atque obtinuere tamdiu, donec eam legibus armisque fundarunt ac stabilierunt: tum vero adultam firmatamque ac veluti compotem sui Iunius Brutus opportune libertate donavit. Et sane quid futurum esset, si convenarum plebs transfuga plerumque e suis populis dum cogitur unum in locum, impunitatem dicendi agendique illico nacta, libertatis specie serere inter se certamina atque discordias soluta regio metu inciperet, prius quam pignora coniugum liberorumque et charitas soli cui longo tempore assuescitur, animos conciliaret? Ageretur dissipareturque civilibus immature dissidiis ea fortuita hominum societas, quam unius imperium continere validius patriaeque addicere potuisset. Videlicet sua quoque urbibus est pueritia, quam praestat metu regere quam intempestiva libertate corrumpere. Accedit quod plurium dominatus (quae forma est liberae civitatis) quantum urbi prodest conservandae, tantum instituendae obest. Quo enim minus idonea est condendis legibus multitudo ob animorum arbitria variantium alioque atque alio (ut sunt humana) trahentium, eo est accomodatior eisdem