Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

idque ut certius faciat, pars altera clam et dissimulanter ope consilioque est adiuvanda. Ac postremo debilitata iam res, instructis ac recentibus militum copiis aggredienda, et (quod non difficile est factu) expugnanda.

Venio nunc ad alterum tempus, cuius rationem haberi in ordinanda republica paulo ante dicebam: ac civili domesticaeque administrationi, haec e muitis pauca sepono. Quisquis ad novum principatum accersitur aliunde aut novos sibi populos subigit, se caum eorum moribus ingenioque sub initia dominationis attemperate componat: vestitum gentis more, sermonem, caeterum cultum adamare prae se ferat. Haec enim mirum quantum multitudini sunt in oculis.

Ad haec non mutandus est illico status subiectae recens urbis, nec etiam retinendus, sed media quaedam ineunda est via: res quidem pleraeque tollendae sunt, nomina rerum et tamquam spolia conservanda. Capitur enim vanis hisce nominibus multitudo, atque in iis imaginem antiquitatis amplexa, nondum se sua possessione deiectam plane intelligit.

Sed illud interea maiori cura princeps secum statuat adversus populi turbas: ne maiestati nominis atque honorum insignibus plurimum tribuat ac fidat, seque tutum dignitate ducat. Est enim obnoxia iniuriae maiestas, quam vires non confirmant. — Nec tamen contumaces diu cives experietur princeps, si haec audiet: concitata multitudo mora potius ac perlevi declinatione flectenda est, quam subito atque enixe frangenda. Vis eius omnis in impetu est: post principia sedatior est et melior. Docuit id semel Romana plebs, quam inter et patres cum de creandis plebis magistratibus tantis pugnaretur animis ut iam ob perpetuas conciones arma timerentur, veriti optimates ne, quia plebem solito ferociorem experti erant, de veteri possessione deiicerentur, comitia mox futura formidabant eoque quantum poterant differebant. Ut tandem ad ea ventum est, eventus docuit alios animos in contentione, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse: tribunos enim omnes patricios, plebeium nullum populum creavit. Adeo ferocior plebs