Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I

An congruenter honestatis et historiae legibus faciant ii, qui in rerum narrationibus ad callida et politica, ut ipsi vocant, cuncta divertunt: quo loco de Cornelii Taciti scribendi ratione multa disceptantur.

(Libri I Prolusio II)

— Historia nobis est inspicienda, cuius ob causam tanto maiori apud sapientes invidia laboramus, quanto minus obiectum crimen multi, ut video, reformidant, non pauci etiam tanquam speciosum in vulgus ambiunt, eoque palani nomine gloriantur. Quid autem hoc fit, accipite ex hominis[1] voce, cuius dieta apud vos, patres religiosissimi, legum instar merito habentur observanturque. Hunc dicere non nemo audivit, duas videri sibi disciplinas, nobiles quidem illas ac salutares, praecipue tamen obnoxias, ne se addiscentibus perniciem aliquam creent: alteram mathematicorum, rethorum alteram. Diane in genethliacorum divinationem, haecne in eorum calliditatem, qui se politicos dici volunt, quandoque degeneret. Etenim sicut in floribus et in oleribus minuta interdum ammalia innascuntur, quae incautos colore promiscuo ac pene indiscreto enecant, ita cum bonis actibus sua plerumque vitia subcrescunt, quae persimili affinique virtutibus specie venenum occultant. Et sane, quod

  1. Claudius Aquaviva praepositus generalis [Societatis Jesu].