Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/236

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


54 EX LIBRO III PLINII. Cap. ο. praeliorum memoria : regio Anatiliorum , et intus Desuviatium Cavarumque. Rursus à A mari Tricoriûm, et intus (a) Tricollorum , Vocontiorum et Segovellaunorum, mox Allobrogum. At in ora Massilia Graecorum Phocaeensium, foederata. Promontorium (b) Zao; Citharista portus; regio (c) Camatullicorum. Dein (d) Suelteri, supràque (e) Verrucini. In ora autem (f) Athenopolis Massiliensium, Forum Julii Octavano¬ rum colonia, quæ Pacensis appellatur et Classica : amnis in ea Argenteus : regio Oxu- biorum (g) Ligaunorumque , super quos Suetri (h) Quariates, Adunicates. At in ora oppidum Latinum Antipolis ; regio Deciatium ; amnis Varus, ex Alpium monte Cema profusus. In mediterraneo coloniæ ; Arelate Sextanorum , Beterræ Septimanorum, Arausio Secundanorum. In (i) agro Cavarum Valentia, Vienna Allobrogum. Oppida La¬ tina ; Aquæ Sextiæ Salluviorum, Avenio Cavarum, Apta Julia A ulgientium (k), Alebece Reiorum Apollinarium , Alba Helvorum (1), Augusta Tricastinorum ; Ana- p tilia (m), Aeria, Bormanni, Comacina , Cabellio, Carcasum Volcarum Tectosagum, (n) Cessero, Carpentoracte Meminorum (o), Cenicenses , Cambolectri, qui (p) Atlan¬ tici cognominantur (q) ; Forum Voconii, Glanum Livii (r) , Lutevani, qui et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum (s) Piscenæ (t), Ruteni (u), Sana- genses, Tolosani Tectosagum , Aquitaniæ contermini (x), Tasconi, Tarusconienses , (y) Umbranici ; Vocontiorum civitatis fœderatæ duo capita , Vasio et (z) Lucus Au¬ gusti. Oppida vero ignobilia xix. sicut xxiv. Nemausiensibus attributa. Adjecit (aa) formulæ Galba imperator ex Inalpinis Avanticos atque Bodionticos , quorum oppi¬ dum Dinia. Longitudinem provinciæ Narbonensis (bb) cclxx. m. pass. Agrippa tra¬ dit , latitudinem ccxlviii. Igitur ab amne Varo Nicæa oppidum à Massiliensibus conditum : fluvius (cc) Pado : (a) Intus recedunt à mari longiùs Tricolli, qui nunc Sisteronenses, quorum caput fuisse olim creditur Ala- rante, de quo Tabula Peutingeri. Hodie Talard in Delphinatu, via quæ Sistcrone Vapincum ducit. Ita Bouche 1. 3, hist. Prov. c. 7. p. 178. (b) Ita Mss. omnes. Promontorio tamen idem prae¬ terea quod portui notnen Citharistam esse, docet Ptole¬ maeus 1. 2. c. 10. hodie Cap. Sisiat, ou de Cerchiech prope Telonem : Citharistae portui nomen hodie est, le portS. Georges, ou le port de Toulon. (c) Camatullicorum. Ubi nunc Telonensis ager, l’E- véché de Toulon usque ad Sainblacitanum sinum, le Golfe de Grimaut : à quo sinu haud procul abest vicus Ramatuelle , quod vetusti nominis vestigium servat haud obscurum. (d) Suelteri. Nunc est Forojuliensis ager citra am¬ nem Argenteum; Brignole et Draguignan. Sic Honor. Bouche 1. 7. c. 7. Favet situs quem in Tab. Peuting. Scltcri obtinent. * Suelterorum regionem seu pagum hodieque à Gente le Sterel dici, et supra Forum Julii esse animadvertit Iladr. Valesius. (e) Verrucini Suelteris ad Boream adsiti ; ubi nunc / 'erignon et Bariol. (f) Cùm in ora positum id oppidum dicatur inter portum Citharistam et Forum Julii, ipsum esse Telo¬ nem Martium non temere suspicamur. (g) Ili Grassensein, ut aiunt, tenuisse agrum vi¬ dentur. 'h) Quariates et Adunicates, quantùm ex situ conji¬ cimus, ibi fuere, ubi nunc Senetium et Dinia. (i) * Putat Cellarius multos Valentiam in Cavaribus scribere, mala incisione verborum Plinii inductos : et sic legit cum Hadr. Valesio : Arausio Secundanorum in agro Cavarum, Valentia, Vienna Allobrogum : adeo ut Valentia sit Segovellaunorum, quos ipse Plinius juxta Allobroges collocat. Et certè Ptoleinæus Valentiam tribuit Segalaunis, qui Segovellauni sunt Plinii. (k) Alcbece Reiorum. Hodie Riez en Provence. Reii Apollinares dicti a cultu , ut videtur , Apollinis. Ale- bcce non satisfacit, libentiùsque Albiœce agnoverim, si Ms. ullus codex suffragetur. Nam Albiœcos AaC/o/xovc Salyibus, sive Salluviis , Vocontiisque confines Strabo facit 1. 4. plané ut ipsius oppidi Αλζίοιχο/ nomen esse potuerit. (l) Augusta Tricastinorum, S. Paul Tricas tin. Alia est Noviomagus Tricastinorum apud Ptolemæum, quæ hodie Nions. (m) Aëriam Strabo 1. 4. in Cavarum agro cum Ave- nione et Arausione locat; aitque à loco edito, in quo posita erat , nomen sortitam. Quibusdam esse Castel¬ lum Mornas ad Rhodanum creditur. (n) Cessero. Non Cisteron, aut Castres, ut quibusdam eruditis visum, sed S. Tiberii pagus , S. Tibery, ad Araurim qui Agatham praefluit leucis fere quatuor à Bæterris. Ktmpa est Ptolemaeo 1. 2. c. 10. in Volcis Tectosagibus. Ado in Martyrol. 10. Nov. In territorio Agathensi in Cessarione, SS. Martyrum Tiberii, Modesti, etc. et in vità S Tiberii : Et subito apparuerunt juxta fluvium qui dicitur Araur, in vico qui vocatur Ceseri, etc. (o) Forte Cœnicnses, amnis Cæni incolæ, cujus inter Maritimam Massiliamque meminit Ptolemaeus. (p) Eo cognomine à Cambolectris Agesinatibus dis¬ criminantur, tpii juncti sunt Pictonibus 1. 4.C. 19. ÎqJ Nunc Vicus est, le Canet, ad amnem Argenteum, rj Oppidum Lute να , Lodeve : quibus et Forone- roniensium cognomen additum , quod alterius oppidi sub Tricastinis peculiare est apud Ptolemæum. (s) Nunc Pezenas in Agathensi agro, prope Arau¬ rim amnem. (t) Non tam hi Narbonenses, quam, ut Plinius ipse ait 1. 4. Narbonensi provinciæ contermini. Ρουτανοί Ptolemaeo, oppidum Segodunum, Rhodez. (u) Sanagenses. Sanicienses ævo posteriore appellati sunt, à Sanicio Alpinae orae oppido, cujus meminit Pto- lemæus 1. 3. c. 1. Nunc Senez. In Cone. Matisc. 11. an. ncxxx. Vigilius Episcopus à Se net io. (x) Tasconi, Tarusconienses. Priores incolæ Montis Albani, oppidi prope Tolosam , quod alluit amnis Tesco · posteriores à Taruscone Salyum oppido nomen habuere; Ταρουακων Ptolemaeo. (y) In Tab. Peuting. Umbranicia legitur prope Volcas Tectosagas et Nemausum. Situs incertus. Luc en Dauphiné, altero à Dia sive Dea Vocon¬ tiorum lapide. Luci Vocontiorum municipii Tacitus meminit 1. 1. hist. c. 66. (aa) Hoc est, Tabulae et indici sive syllabo provin¬ ciarum Galliæ, adjecit Galba ex Gentibus Inalpinis Avanticos atipie Bodionticos. Avanticorum pagus hodie Avançon inter Vapincum et Ebrodunum. Bodiontico- rum Dinia oppidum haud ignobile, Digne. * Diniain Ptolemæus Sent iis adseribit. (bb) Martianus 1. 6. ccclxx. De latitudine ambo concinunt. Missi Theodosii : Juxta Plinium Secundum longitudinem provinciæ Narbonensis ccclxx. m. p. Agrippa tradidit, latitudinem cccxlviii. (cc) Ita Mss. omnes quos vidi. Vossius in suis, Palo, ut quidem ait in Melam. Melae ipsi Paulon, accolis Paillon.