Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xv
PRÆFATIO.


tertii florebat, tyrannos Proculum et Bonosum In Probo. pag. 541.

sibi Britannias, Hispanias et Braccatæ Galliæ provincias vindicasse tradit. Cùm hæc tyrannorum rebellio anno 280 contigerit, patet hoc anno jam ViennensemViennensis. à Narbonensi avulsam fuisse, peculiaremque esse Provinciam. Maximam SequanorumMaxima Sequanorum. imperante Diocletiano à Belgica esse separatam nos docet Inscriptio à Grutero relata pag. 166. Lactantius sive Auctor libri de mortibus Persecutorum Provincias sub hoc Imperatore in frusta concisas dicit : hinc est quòd ab ipso Maxima Sequanorum, Belgica secundaBelgica II.
Novempopulania.
Lugdunensis II.
, Novempopulania et Lugdunensis secunda Provinciarum nomine putentur insignitæ. Hujus postremæ fit mentio in Lege Codicis Theodosiani anno 312 emissa. Numerabantur igitur undecim ProvinciæXI. Provinciæ sub Diocletiano Imperatore. Constantinus Imperator, cum quatuor Præfectos prætorio Imperii instituit, Galliis duas Provincias adjunxisse creditur, Alpes nimirum MaritimasAlpes Maritimæ,
Alpes Graiæ.
et Alpes Graias. Quod quidem tredecim ProvinciarumXIII. Provinciæ numerum constitueret.

Aquitania nondum anno 358 in duas Provincias erat distracta : Hilarius siquidem in sua de Synodis Epistola, quam hoc anno omnium Galliæ Provinciarum Episcopis inscribit, solius Aquitaniæ mentionem facit. Gruterus pag. 465 Inscriptionem exhibet quæ ad annum 362 pertinet, in qua Saturninus appellatur Præses Aquitanicæ : quod argumento est Aquitaniam secundamAquitania II. hoc anno 362 Provinciæ titulo nondum gaudere. Hunc titulum profecto adepta fuerit inter hunc annum et annum 370, siquidem Sextus Rufus in Breviario rerum gestarum po-