Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
xvij
PRÆFATIO.

Exeunte quarto Ecclesiæ sæculo Galliæ dividebantur in Gallias propriè dictas et in Quinque ProvinciasV. Provinciæ.. Primam hujus divisionis mentionem facit Concilium Valentinum anno 374 celebratum, cujus Synodica Epistola inscripta est dilectissimis Fratribus per Gallias et Quinque Provincias constitutis Episcopis. Maximus tyrannus anno 385 Siricio Papæ scribit, se congregaturum Synodum vel ex omnibus Galliis, vel tantum ex Quinque Provinciis. Lex Imperatorum Arcadii et Honorii Procliano Vicario Quinque Provinciarum anno 399 inscribitur[1]. Tandem Patres Taurinensis Concilii anno 401 suam Synodicam Epistolam[2] inscribunt Fratribus dilectissimis per Gallias et Quinque Provincias constitutis. Quænam erant hæ Quinque Provinciæ ? Illud est de quo dissident Eruditi, et in varias abeunt sententias : quibus prætermissis, putamus cum Lacarrio (Hist. Gall. sub Præf. præt. pag. 20.) Aquitaniam, Novempopulaniam, Narbonensem, Viennensem et Alpes Maritimas Quinque Provinciarum numerum constituisse. Vide quæ notavimus in titulum Legis Honorii, pag. 763 hujus Voluminis. Hic tantùm observamus (quod pluries pro re nata fecimus), Aquitaniam à Veteribus habitam fuisse veluti corpus à Galliis distinctum. Porro hæc pars Galliarum, quæ Aquitania vocabatur, non tantum veterem Aquitaniam, verùm etiam veterem Narbonensem complectebatur, ut probant Novæ Historiæ Occitaniæ Auctores (Tom. I. pag. 628). Non igitur alibi quàm in veteri Aquitania et in veteri Narbonensi quærendæ sunt illæ Quinque Provinciæ, quæ corpus à

  1. Pag. 763.
  2. Pag. 774.
Tom. I.
C