Ex suprà scriptis constat à veteribus Scriptoribus Celtarum nomen plurimis nationibus, cùm Septentrionalibus, tùm Occidentalibus, tributum fuisse : hinc omnia, quæ de Celtis scripta leguntur, ea de Gallis universè dicta asserere nolim. Nam exempli causa, Celtæ apud Strabonem et Arrianum Alexandro interroganti quid potissimùm timerent, respondisse feruntur se nihil magis timere quàm ne cœli casu obruerentur : quis hoc responsum certo Gallis adseripserit ? Quis Auctori supplementi in Q. Curtium vitio vertat, quod illud Germanis attribuerit ? Numquid prætereà ex eo quod in occiduis regionibus Celtas, Celtiberos et Promontorium Celticum, in Septentrionalibus Celtas et Celtoscythas collocent Geographi, continuò cum quibusdam recentioribus Gallos è sedibus suis egressos, has regiones invasisse, et eo Colonias deduxisse existimandum est ? Fortassis etiam Gallorum nomen apud Scriptores Latinos non ita strictè accipiendum est, ut quidquid de Gallis referunt, aliis convenire non possit : facilè enim fieri potuit ut quæ de Celtis scripta repererunt, de Gallis inter-
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/39
Appearance
Haec pagina emendata est
xxix
PRÆFATIO.