Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/444

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


260 C. JUL. CÆSARIS COMMENT. An. u. C. sub vexillo unà profectos docuimus. Itaque inter se cohortati, duceC. I rebonioequite A 7θθ· Romano qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt, incolumesque ad unum in castra perveniunt omnes. Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu, militum virtute servantur. At ii, qui in jugo consisterant, nullo etiam nunc usu rei militaris [percepto] , neque in eo, quod probaverant, consilio permanere , ut se loco superiore defenderent, neque eam , quam profuisse aliis vim celeritatemque viderant, imitari potuerunt ; sed se in castra recipere conati, iniquum in locum demiserunt. Cen¬ turiones , quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum , caussa virtutis , in superiores erant ordines hujus legionis transducti, ne antepartam rei mili¬ taris laudem amitterent, fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars, horum rir- tute summotis hostibus, præter spem incolumis in castra pervenit : pars a barbaris circumventa periit. XLI. Germani, desperata expugnatione castrorum , quod nostros jam constitisse B in munitionibus videbant, cum ea præda, quam in silvis deposuerant, trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror, ut ea nocte, quum C. Volusenus missus cum equitatu ad castra venisset, fidem non faceret, adesse cum incolumi Cæsarem exercitu. Sic omnium animos timor præoceupaverat, ut pene alie¬ nata mente, deletis omnibus copiis, equitatum tantum se ex fuga recepisse dicerent ; neque incolumi exercitu , Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent : quem timorem Cæsarisadventus sustulit. XLII. Reversus ille, eventus belli non ignarus, unum , quod cohortes ex statione et præsidio essent emissæ, questus, ne minimo quidem casu locum relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostium adventu potuisse judicavit ; multo etiam am¬ plius , quod pene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertissent. Quarum om¬ nium rerum maxime admirandum videbatur , quod Germani, qui eo consilio Rhenum ( transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati, opta¬ tissimum Ambiorigi beneficium obtulerant. XLIII. Cæsar ad vexandos rursus hostes profectus, magno coacto numero ex fini¬ timis civitatibus , in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia ædificia , quæ quisque conspexerat, incendebantur ; præda ex omnibus locis agebatur : frumenta non solùm à tanta multitudine jumentorum atque hominum consumebantur , sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant : ut si qui etiam in præsentia se occul¬ tassent, tamen iis, deducto exercitu, rerum omnium inopia pereundum videretur. Ac sæpe in eum locum ventum est, tanto in omnes partes diviso equitatu ut non modo visum ab se Ambiorigem in fuga captivi, sed nec plané etiam abisse ex con¬ spectu contenderent ; ut spe consequendi illata, atque infinito labore suscepto, qui se summam à Cæsare gratiam inituros putarent, pene naturam studio vincerent; seni- ] perque paullum ad summam felicitatem defuisse videretur ; atque ille latebris ac silvis aut saltibus se eriperet; et noctu occultatus , alias regiones partesque peteret, non majore equitum præsidio, quam iv, quibus solis vitam suam committere audebat. XLIV. Tali modo vastatis regionibus, exercitum Cæsar, duarum cohortium damno, Durocortorum Rhemorum reducit; concilioque in eum locum Galliæ indicto, de con¬ juratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit ; et de Accone, qui prin¬ ceps ejus consilii fuerat, graviore sententia pronunciata , more majorum supplicium sumsit. Nonnulli judicium veriti, profugerunt; quibus quum aqua atque igni interdi¬ xisset, duas legiones ad fines Trevirorum, duas in Lingonibus, vi reliquas in Senonum finibus Agendici in hibernis collocavit; frumentoque exercitui proviso , ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est. 1 LIBER VII. I. Quieta Gallia, Cæsar ut constituerat , in Italiam ad conventus agendos proficiscitur : ubi cognoscit de P. Clodii cæde; de Senatusque consulto certior factus, ut omnes Italiæ juniores conjurarent, delectum tota provincia habere insti¬ tuit. Eæ res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et affingunt rumoribus Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Cæsarem ne¬ que in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui jam antè se populi R. imperio subjectos dolerent, liberiùs atque audaciùs de bello consilia inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliæ conciliis , silvestribus ac