Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/445

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


' DE BELLO GALLICO LIE. VIL 261 A .remotis locis , queruntur de Acconis morte , hunc casum ad ipsos recidere posse An. u. C. demonstrant : miserantur communem Galliæ fortunam : omnibus pollicitationibus 101 * ac præmiis deposcunt, qui belli initium faciant, et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. Ejus in primis rationem habendam esse dicunt, priùs quàm eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur : id esse facile, quod neque legiones, absente Imperatore, audeant ex hibernis egredi ; neque Imperator sine præsidio ad legiones pervenire possit : postremo in acie præstare inter¬ fici , quàm non veterem belli gloriam libertatemque, quam à majoribus acceperint, re¬ cuperare. II. His rebus agitatis, profitentur Carnutes, se nullum periculum communis sa¬ lutis caussa recusare ; principesque se ex omnibus bellum facturos pollicentur ; et B quoniam in præsentia obsidibus cavere inter se non possent, ne res efferatur, ut jurejurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus signis (quo more eorum gravissimæ cærimoniæ continentur) ne facto initio belli, à reliquis deserantur. Tunc collaudatis Carnutibus, dato jurejurando ab omnibus qui aderant, tempore ejus rei constituto, ab concilio disceditur. III. Ubi ea dies venit, Carnutes , Cotuato et Conetoduno ducibus , desperatis hominibus, Genabum (a) dato signo concurrunt , civesque Romanos , qui nego¬ tiandi caussa ibi constiterant, in iis C. Fusium Cottam, honestum equitem Roma¬ num , qui rei frumentariæ jussu Cæsaris præerat, interficiunt : bonaque eorum diri¬ piunt. Celeriter ad omnes Galliæ civitates fama perfertur : nam ubi major atque illus¬ trior incidit res, clamore per agros regionesque significant ; hunc alii deinceps exci¬ piunt, et proximis tradunt, ut tunc accidit. Nam quæ Genabi oriente sole gesta essent, Q ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt : quod spatium est millium passuum circiter clx. IV. Simili ratione ibi Vercingetorix (b) Celtilli filius , Arvernus , summæ po- tentiæ adolescens , cujus pater principatum Galliæ totius obtinuerat, et ob eam caus¬ sam , quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus ; convocatis suis clien¬ tibus , facilè eos incendit. Cognito ejus consilio, ad arma concurritur : ab Goba- nitione patruo suo reliquisque principibus, qui hanc tentandam fortunam non existi¬ mabant , expellitur ex oppido (c) Gergovia : non tamen desistit ; atque in agris habet delectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civi¬ tate, in suam sententiam perducit : hortatur ut communis libertatis caussa arma ca¬ piant : magnisque coactis copiis, adversarios suos, à quibus paullo antè erat ejectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur : dimittit quoquoversùs legationes : ob- jy testatur ut in fide maneant. Celeriter sibi Senones , Parisios, Pictones, Cadurcos, Turones, Aulercos, Lemovices, Andes, reliquosque omnes, qui Oceanum attin¬ gunt , adjungit. Omnium consensu ad eum defertur imperium : qua oblata potestate, omnibus iis civitatibus obsides imperat, (d) certum numerum militum celeriter ad se adduci jubet : armorum quantùm quæque civitas domi, quodque ante tempus efficiat, constituit. In primis equitatui studet : summæ diligentiæ summam imperii severitatem addit : magnitudine supplicii dubitantes cogit. Nam, majore commisso delicto, igni atque omnibus tormentis necat : leviore de caussa auribus defectis, aut singulis defossis oculis, domum remittit, ut sint reliquis documento, et magnitudine pœnæ perterreant alios. V. His suppliciis celeriter coacto exercitu, Lucterium Cadurcum summæ homi¬ nem audaciæ cum parte copiarum in Ruthenos mittit : ipse in Bituriges proficisci- g tur. Ejus adventu Bituriges ad Æduos , quorum erant in fide, legatos mittunt, sub¬ sidium rogatum, quo faciliùs hostium copias sustinere possint. Ædui de consilio (a) Genabum jam supra monuimus in Ptolemaeo (pag. 74.) esse urbem Aurelianensem, Orléans. (b) Ver Gallicè idem sonat ac ingens. Fortunatus lib. 1. cap. 9. loquens de Basilica S. Vincentii, hæc habet : Nomine Vernemetis voluit vocitare vetustas Quod quasi fanum ingens Gallica lingua refert. Ver igitur ingens significat, et Nemetis, templum. (c) Communis est sententia, ut supra notavimus ad Strabonem (pag. 22.) urbis Gergoviœ cerni vesti¬ gia in Monte dicto Gergoie, qui una leuca ab Elaveri, nec multo longius à Claro-Monte distat. Argumenta, quibus hæc nititur sententia, accuratè perpendit vir Clarissimus D. Lancelotius in Disquisitionibus de Ger¬ govia, eaque fluxa esse et caduca demonstrat. Mons ille, in quo dicuntur adhuc exstare vestigia antiquæ Gergoviæ, Podium Merdoniœ vocabatur tempore Ga- brielis Simeonii qui primus huic monti nomen Ger- goie indidisse creditur in opere à se edito an. 1560. sub hoc titulo, Dialogo pio et speculativo, etc. Inscriptio¬ nem, quam in Notis ad Strabonem retulimus post Rei- nesium, falsam putat idem Lancelotius, eamque à Si- meonio confictam suspicatur. Observat idem Arverno¬ rum urbem non Ligeri impositam, ut vult Strabo, sed potiùs prope Elaver sitam. Consulesis ejus eruditissi¬ mam de Gergovia dissertationem , editam in Com¬ mentariis Academiæ Inscriptionum Tomo 6. pagina 635. (d) Strabo 1. 4. Vercingetorigem hoc bello quadra¬ ginta hominum millia coegisse scribit. Kkiij