Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/446

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

262 C. JUL. CÆSARIS COMMENT. An. U. C. legatorum, quos Cæsar ad exercitum reliquerat, copiasequitatûspeditatûsque sul> A 701 ' sidio Biturigibus mittunt : qui quum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Æduis dividit, paucos dies ibi morati, neque flumen transire ausi, domum revertunt ; legatisque nostris renunciant, se Biturigum perfidiam veritos revertisse : quibus id consilii fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. Id ea-ne de caussa, quam legatis pronuneiarunt, an per¬ fidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse ponendum. Bituriges eorum discessu statim se cum Arvernis conjungunt. VI. His rebus in Italiam Cæsari nunciatis , quum jam ille virtute Cn. Pompeii urbanas res commodiorem in statum pervenisse intelligeret, in Transalpinam Gal¬ liam profectus est. Eo quum venisset, magna difficultate afficiebatur , qua ratione ad exercitum pervenire posset. Nam si legiones in (a) provinciam accerseret, se ab¬ sente in itinere prælio dimicaturas intelligebat : si ipse ad exercitum contenderet, B ne iis quidem , qui eo tempore pacati viderentur, suam salutem recte committi vi¬ debat. VU. Intérim Lucterius Cadurcus in Ruthenos missus , eam civitatem Arvernis conciliat : progressus in Nitiobriges et Gabalos , ab utrisque obsides accipit ; et magna coacta manu, in provinciam Narbonem versus eruptionem facere contendit. Qua re nunciata, Cæsar omnibus consiliis antevertendum existimavit , ut Narbo¬ nem proficisceretur. Eo quum venisset, timentes confirmat ; præsidia in (b) Ruthe¬ nis Provincialibus , Volcis Arecomicis , Tolosatibus , circumque Narbonem, quæ loca erant hostibus finitima , constituit : partem copiarum ex provincia supplemen¬ tumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines (c) Arvernorum contingunt, convenire jubet. λIII. His rebus comparatis, represso jam Lucterio et remoto, quod intrare ( intra præsidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur : etsi mons Cebenna, qui Arvernos ab Helviis discludit , durissimo tempore anni , altissima nive iter im¬ pediebat : tamen discussa nive vi in altitudinem pedum, atque ita viis patefactis, summo militum labore ad fines Arvernorum pervenit. Quibus oppressis inopinanti¬ bus , quod se Cebenna, ut muro, munitos existimabant, ac ne singulari quidem homini unquam eo tempore anni semitæ patuerant; equitibus imperat, ut quàm la- tissimè possent vagentur, et quàm maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter hæc fama ac nunciis ad Vercingetorigem perferuntur , quem perterriti omnes Ar¬ verni circumsistunt, atque obsecrant ut suis fortunis consulat, neu se ab hostibus diripi patiatur ; præsertim quum videat omne ad se bellum translatum : quorum ille precibus permotus, castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus. IX. At Cæsar biduum in iis locis moratus, quod hæc de Vercingetorige usu- 1 ventura opinione præceperat, per caussam supplementi equitatùscfue cogendi , ab exercitu discedit : Brutum adolescentem iis copiis præficit : hunc monet ut in omnes partes equites quàm latissime pervagentur : daturum se operam ne longiiis tri¬ duo ab castris absit. His constitutis rebus, suis inopinantibus, quàm maximis potest itineribus Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum , quem multis antè diebus eo præmiserat, neque diurno, neque nocturno itinere intermisso, per fines Æduorum in Lingones contendit , ubi duæ legiones hiemabant : ut si quid etiam de sua salute ab Æduis iniretur consilii, celeritate præcurreret. Eo quum pervenisset, ad reliquas legiones mittit, priusque in unum locum omnes cogit, quàm de ejus adventu Arvernis nunciari posset. Hac re cognita, A ercingetorix rursus in Bituri¬ ges exercitum reduxit, atque inde profectus (d) [Gergoviam] Boiorum oppidum , (a) Provincia à Romanis vocata est Gallia Nar¬ bonensis, postquam eam in provinciae formam redege¬ runt. (b) Ex Ruthenis eos provinciales dictos , (piorum pars ad provinciam. vergebat , eratque ditionis Ro- manæ, putant nonnulli. Verùm novæ Historiae Occita- niæ Auctores existimant populos, quos Caesar armis su¬ begerat, provinciali jure adstrictos fuisse, atque ideo provinciales dictos; eos vero, qui sponte se dediderant, in sua pristina libertate relictos fuisse, atque Eleutheros seu liberos vocatos. (c) Per Arvernos intelligit Velavos et Gabalos, <pii sub imperio Arvernorum erant tunc temporis, ut ipse ait paulo inferius. (d) In editione Arnoldi Montani dicitur Gcrgonia-, in quibusdam libris Gergobina et Gcrgobia; in Vita Julii Caesaris Julio Celso adseripta, Gorgobia. Hic auc¬ tor hanc Boiorum urbem ab ipso Cæsare ædificatain censet : Vercingetorix, inquit, audito Cæsaris digressu, retro in Bituriges reversus, atque hinc profectus in Boios Transalpinos, oppidum illorum sub Helvetica* victorue tempus œdificatum à Cæsare, Æduisquecontradictum op¬ pugnare disposuit, (oppido nomen Gorgobia} gloriosum sibi existimans, si Æduorum receptaculum, simulque Cæ- sareum opus everteret. Hanc urbem Massonus Molinas nunc esse censet, caput pagi Burbonensis, Moulins en Bourbonnais : Samson eam cum Gergovia Arverno¬ rum ]>erperain confundit, et ex duabus duarum gentium urbibus unam facit.