Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
xxxvj
PRÆFATIO.


sed cùm ejus generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. » Alii Gallis erant, si Strabonem audiamus[1], hominum immolandorum modi : quosdam enim sagittis configebant, aut in crucem agebant, ac fœni colosso exstructo, in cumque injecto ligno, pecudes et omnis generis bestias ac homines concremabant. Galli, inquit Diodorus Siculus[2], maleficos per quinquennium detentos palis in honorem deorum suffigunt, et super grandi pyrarum strue cum multis aliis primitiis immolant. Nec aliter captivis quàm hostiis ad deorum sacra abutuntur : nonnulli ipsorum etiam animantia bello capta unà cum hominibus trucidant aut comburunt. Multi quoque alii Scriptores hominum immolandorum morem Gallis usitatum memorant, quorum testimonia hoc in Volumine recitavimus.

Gallorum Dii.Dii, quos Galli, Lactantio teste[3], humano cruore placabant, Esus erant atque Teutates : omnium Antiquariorum judicio Esus Mars est, Teutates Mercurius. De Eso solus aliter sentit D. Jac. Martin., cujus sententiam consulesis Tom. I. de Relig. Gall. lib. 2. cap. 2, Eso et Teutati Taranem conjungit Lucanus[4], qui tradit hujus Taranis aram Dianæ Scythicæ arâ non esse mitiorem. Taranes idem esse putatur atque Jupiter. Testatur Cæsar[5] à Gallis coli Mercurium, Apollinem, Martem, Jovem et Minervam ; sed omnium maxime Mercurium. De his, eodem teste, Galli eamdem ferè quàm reliquæ gentes habebant opinionem. Mercurium omnium inventorem artium ferebant ; hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad questus pe-

  1. Lib. 4. pag. 31.
  2. Lib. 4. pag. 309.
  3. Lib. I. Inst. cap. 21. p. 710.
  4. Pharsal. lib. I. v. 444. pag. 669.
  5. Pag. 255.