|
Druidarum omninò exstinctum est : Ausonius[1] siquidem agens de Phœ bicio Burdigalensi Grammatico, deque ejus filio Attio Patera Rhetore, illos dicit Baiocassis stirpe Druidarum satos. Iste Phœbicius, eodem Ausonio teste, Beleni, qui idem putatur esse atque Apollo, ædituus erat. Tertio Ecclesiæ sæculo florebant in Galliis mulieres Druiades seu Dryades dictæ : hæ mulieres fatidicæ, vaticinatrices et sagæ erant nominatissimæ, quæ in rebus dubiis consulebantur non secus atque olim Oracula Delphica. Lampridius refert Alexandro Severo[2] ad expeditionem proficiscenti, ex qua nusquam rediit, mulierem Druiadem exclamasse Gallico sermone : Vadas, nec victoriam speres, nec militi tuo credas. Dryas altera, si Vopisco fides est[3], Diocletiano apud Tungros in Gallia moranti exprobabat dicens : Diocletiane, nimiùm avarus, nimiùm parcus es. Cui joco Diocletianus respondisse fertur : Tunc ero largus, cùm Imperator fuero. Post quod verbum Dryas dixisse fertur : Diocletiane, jocari noli ; nam Imperator eris, cùm Aprum occideris. Revera Diocletianus, occiso Apro Numeriani socero, ad Imperii culmen evectus est. Dryadas illas Gallicanas nullam putat Salmasius habuisse cognationem cum famosis Druidibus, de quibus suprà.
Hæc sunt quæ ex veteribus Auctoribus excerpsi de Gallorum Religione. Hic addam nonnulla quæ prætermiseram. Gallorum Templa.Gallorum Templa seu loca Gallicorum Deorum cultui consecrata adeò abundabant auro[4], ut passim disseminatum jaceret : tanta tamen erat Gallorum religio, ut aurum, licèt
- ↑ De Profess. pag. 735. 736.
- ↑ In Alex. Severo. pag. 538.
- ↑ In Numeriano. pag. 541.
- ↑ Diod. Sic. lib. 5. pag. 305.
|