Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
xlvi
PRÆFATIO.


avarissimi , non contingerent. Modus adorandi.Galli Deos adorando totum corpus in lævum circumagebant, si Plinio fides est[1] : nam eos inter adorandum sese ad dexteram convertisse testatur Athenæus. Harduinus[2] in suis doctissimis in Plinium notis observat priscos Gallos è læva in dextram corpus circumegisse : mihi contrarium à Plinio statui videtur ; qui enim in lævum circumagitur, à dextra in sinistram vertatur necesse est.Simulacra. Narrat Sulpicius Severus in Vita S. Martini[3] hanc Gallorum Rusticis consuetudinem esse, simulacra dæmonum candido tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia. Ferunt, inquit Gregorius Turonensis[4], in hac urbe [Augustoduni] simulacrum fuisse Berecynthiæ, sicut S. Martyris Symphoriani passionis declarat historia. Hanc in carpento pro salvatione agrorum ac vinearum suarum misero gentilitatis more deferebant… cantantes atque saltantes ante hoc simulacrum. Berecynthia eadem est atque Cybele.


VI.
De Moribus et Consuetudinibus Gallorum.

Prolixior essem si ea omnia referrem quæ de Gallorum virtutibus ac vitiis narrant Auctores : mihi repetendum foret quidquid huc illuc in hoc Volumine sparsum est, et jam actum agerem. Consulendus est duntaxat Index Rerum, præsertim ad voces Celtæ et Galli. Scriptores, cùm agunt de Gallis, sæpe à se invicem dissident : interdum sibi ipsi contrarii

  1. Lib. 28. cap. 2. pag. 66.
  2. Lib. 4. pag. 705
  3. Cap. 9. pag. 574.
  4. De Gl. Confes. cap. 77.