|
sunt : de iis vel benè vel malè loquuntur prout affecti sunt : vel distinguenda sunt tempora. Gallorum gentem velut inhumanam, crudelem, barbaram nobis repræsentant omnes ferè Scriptores : præterquàm quòd enim humanas victimas immolabant, inimicorum in prælio occisorum capita collis equorum appendebant[1], nobilissimorum capita cedrio inuncta in arcis diligenter servabant ut peregrinis ostentarent[2] : gloriabantur quòd majores sui vel ipsimet magnam pecuniæ vim pro istorum capitum redemtione oblatam respuissent : nonnulli eo jactationis provehebantur, ut hæc capita æquilibri auri pondere mutare nollent. Boii Postumii Consulis præcisum caput ovantes Templo intulere[3], eoque purgato, calvam auro celavere : idque sacrum vas iis erat, quo solemnibus libarent. Attamen Galli[4], capta Roma, nullorum absciderunt caput, nec occisis illuserunt, nec inviderunt latebras aut fugam hostibus. Nemo, inquit Florus[5], tantùm feroces dixerit Gallos, fraudibus agunt : ad insidiandum loca semper deligebant arboribus impedita, secundùm Polybium[6] : si tamen Hirtio Pansæ fides est[7], homines erant aperti minimèque insidiosi, qui per virtutem, non per dolum dimicare soliti erant. Narrat Livius aurum cùm à Romanis appenderetur, Gallis ablatum à Camillo, eosque duobus præliis cæsos. Idem memorat Plutarchus Livium secutus[8] : aliter sentiunt Polybius,
- ↑ Strabo, pag. 31.
- ↑ Diod. Sic. p. 307. 313.
- ↑ Tit. Liv. l. 23. c. 24 p. 343.
- ↑ Appian. l. 4. de bel. civil. pag. 459.
- ↑ In bel. Gal. c. 10. pag. 534.
- ↑ P. 190.
- ↑ Lib. 5. cap. 49. p. 327.
- ↑ In Camillo, p. 386.
|