Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/628

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

444 EX LIBRO IV. HISTOR. CORN. TACITI An. Chr. 70. co]iorti],us per Rhætiam irrupere. Aocessit ala Singularium , excita olim à Vitellio, A deinde in partes Vespasiani transgressa. Præerat Julius Briganticus, sorore Civilis genitus, ut fermé acerrima proximorum odia sunt, invisus avunculo infensusque. Tutor Treverorum copias, recenti Vangionum, (a) Caracatium, Tribocorum de¬ lectu auctas, veterano pedite atque equite firmavit, corruptis spe , aut metu sub¬ actis legionariis : qui primo cohortem praemissam à Sexfilio Felice interficiunt : mox ubi duces exercitusque Romani propinquabant, honesto transfugio rediere ; secutis Tribocis Vangionibusque et Caracatibus. Tutor, Treveris comitantibus, vitato Magon¬ tiaco Bingium concessit, fidens loco , quia pontem (b) Navæ fluminis abruperat : sed incursu cohortium , quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque. Ea clade perculsi Treveri : et plebes , omissis armis, per agros palatur : quidam princi¬ pum , ut primi posuisse bellum viderentur, in civitates, quæ societatem Romanam non exuerant, perfugerunt. Legiones à Novesio Bonnaque in Treveros , ut supra memora- ® vimus, traductae, se ipsas in verba Vespasiani adigunt. Hæc Valentino absente gesta : qui ubi adventabat furens, cunctaque rursùs in turbas et exitium conversurus, legio¬ nes in Mediomatricos sociam civitatem abscessere. Valentinus ac Tutor in arma Tre¬ veros retrahunt, occisis Herennio ac Numisio legatis, quo minore spe veniæ cresceret vinculum sceleris. Cap. 71. Hic belli status erat, cùm Petilius Cerialis Magontiacum venit : ejus adventu erectæ spes. Ipse pugnæ avidus, et contemnendis quàm cavendis hostibus melior, ferocia verborum militem incendebat, ubi primùm congredi licuisset, nullam prælio moram facturus. Delectus per Galliam habitos in civitates remittit , ac nuntiare jubet sufficere imperio legiones : socii ad munia pacis redirent , securi velut confecto bello, quod Romanæ manus excepissent. Auxit ea res Gallorum obsequium: nam recepta juventute, faciliùs tributa toleravere ; proniores ad officia quod spernebantur. At (Civilis et Classicus, ubi pulsum Tutorem , cæsos Treveros, cuncta hostibus pros¬ pera accepere ; trepidi ac properantes, dum dispersas suorum copias conducunt, crebris intérim nuntiis Valentinum monuere , ne summæ rei periculum faceret. Eo rapidiùs Cerialis , missis in Mediomatricos qui breviore itinere legiones in hostem verterent, contracto quod erat militum Magontiaci, quantiunque secum transvexerat, tertiis castris (c) Rigodulum venit, quem locum magna Treverorum manu Valentinus insederat, montibus et Mosella amne septum : et addiderat fossas obicesque saxorum. Nec deterruere ea munimenta Romanum ducem quo minus peditem perrumpere juberet, equitum aciem in collem erigeret, spreto hoste quem temerè collectum haud ita loco juvari, ut non plus suis in virtute foret. Paulum morae in ascensu, dum missilia hos¬ tium praevehuntur. Ut ventum ad manus, deturbati ruinæ modo praecipitantur. Et pars equitum æquioribus jugis circumvecta , nobilissimos Belgarum , in quis ducem Valentinum , cepit. Cap. 72. Cerialis postero die coloniam Treverorum ingressus est, avido milite eruendæ civitatis : « Hanc esse Classici , hanc Tutoris patriam : horum scelere clausas » cæsasque legiones. Quid tantùm Cremonam meruisse, quam è gremio Italiæ rap- » tam , quia unius noctis moram victoribus attulerit? stare in confinio Germani® » integram sedem , spoliis exercituum et ducum cædibus ovantem. Redigeretur » praeda in fiscum: ipsis sufficere ignes, et rebellis coloniæ ruinas, quibus tot cas- » trorum excidia pensarentur. » Cerialis metu infamiæ, si licentia saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras : et paruere, posito civili bello , ad externa modestiores. Convertit inde animos accitarum è Mediomatricis legionum miserabilis aspectus. Stabant conscientia flagitii moestae , fixis in terram oculis. Nulla inter coeuntes exercitus consalutatio : neque solantibus hortantibusve responsa dabant, abditi & per tentoria, et lucem ipsam vitantes. Nec perinde periculum aut metus , quàm pudor ac dedecus obstupefecerat ; attonitis etiam victoribus, qui vocem preces¬ que adhibere non ausi laerymis ac silentio veniam poscebant : donec Cerialis inulceret animos , fato acta dictitans, quæ militum dueumve discordia, vel fraude hostium evenissent. Primum illuni stipendiorum et sacramenti diem haberent : prio¬ rum facinorum neque imperatorem, neque se meminisse. Tunc recepti in eadem (a) Caracates Cltiveriiis pro Nemetibus habet ; Hadr. Valesius Tribocis admiscet. Verùm nomen il¬ lud suspectum est, saltem ita obscurum, ut nihil quid¬ quam de eo certi proferri possit. (b) Nava in Gallica ripa Rheno adfunditur, ad oppidum Bingium. Hoc flumen nomen fere servat. Nahe enim et Naha nunc appellatur. (c) Nunc vicus est Rigol dictus, intra milliarii Teu¬ tonici spatium ab Agrippina.