Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/64

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
liv
PRÆFATIO.

Jurgiorum erant avidi et sublatiùs insolescentes[1] : nec eorum quemquam adhibita uxore rixantem peregrinorum ferre poterit globus, tum maximè cùm illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admistis calcibus emittere cœperit pugnos. In medio digito annulum gestabant[2] : tersi erant cuncti et mundi, maximè Aquitani[3] ; nec ipsi pauperes frustis squalebant pannorum. Jumentis maximè delectabantur[4], eaque impenso parabant pretio. Solertissimi erant[5], atque ad imitanda et efficienda quæ ab quoque tradebantur, aptissimi[6]. In venando sese admodùm exercebant, atque sagittas elleboro et limeo tingebant ut eas veneno inficerent[7]. Ætatis excusatione in suscipienda copiarum præfectura uti non licebat. Si quis filiam vellet in matrimonium collocare[8], convivium parabat ad quod plurimos atque etiam hospites invitabat. Expletis epulis, introducta virgo aquam porrigebat ei quem virum eligebat. Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperant[9] ; tantas ex suis bonis æstimatione facta, cum dotibus communicabant. Hujus omnis pecuniæ conjunctim ratio habebatur, fructusque servabantur : uter eorum vitâ superaret, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum perveniebant. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitæ necisque habebant potestatem. Et cùm paterfamilias illustriore loco natus decessisset, ejus propinqui conveniebant ; et de morte, si res in suspicionem veniret, de uxoribus in servilem modum quæstionem habebant ; et si compertum esset, igni atque omnibus tormentis ex-

  1. Pag. 547.
  2. Pag. 67.
  3. Pag. 548.
  4. Pag. 232.
  5. Pag. 265.
  6. Pagg. 66. 691.
  7. Pag. 283.
  8. Pagg. 484. 709.
  9. Pag. 255.