Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/664

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


480 EX JUSTINI H1STOR. LIBRO XXIV. An. u. C. ut opem afflictis ferrent, quos furor et temeritas Ptolemæi regis perdidisset, orabant. A 473‘ Desperantibus omnibus, non votis agendum Sosthenes unus de Macedonum principibus ratus , contracta juventute , et Gallos victoria exultantes compescuit; et Macedoniam ab hostili populatione defendit. Ob quæ virtutis beneficia , inultis no¬ bilibus regnum Macedoniæ affectantibus , ignobilis ipse præponitur : et cùm rex ab exercitu appellatus esset, ipse non in regis , sed ducis nomen jurare milites com¬ pulit. Cap. 6. Interea Brennus, quo duce portio Gallorum in Graeciam se effuderat, audita victoria suorum, qui Belgio duce Macedones vicerant, indignatus partà victoria opimam prædam et Orientis spoliis onustam tam facile relictam esse, ipse aduna- An. U. C. tis cl. millibus peditum , et xv. millibus equitum , in Macedoniam irrumpit. Cùm 474. agros villasque popularetur, occurrit ei cum instructo exercitu Macedonum Sosthenes: sed pauci à pluribus , trepidi à valentibus facilè vincuntur. Itaque cùm victi se B Macedones intra muros urbium condidissent; victor Brennus, nemine prohibente,

  • totius Macedoniæ agros deprædatur. Inde quasi terrena jam spolia sorderent,

animum ad deorum immortalium templa convertit, scurriliter jocatus, locupletes deos largiri hominibus oportere. Statim igitur Delphos iter vertit, prædam religioni, aurum offensæ deorum immortalium praeferens , quos nullis opibus egere , ut qui eas largiri hominibus soleant, affirmabat. Templum autem Apollinis Delphis positum est in monte Parnaso, in rupe undique impendente : ibi civitatem frequentia hominum facit, qui ad affirmationem majestatis undique concurrentes, in eo saxo consedere : atque ita templum et civitatem non muri , sed praecipitia ; nec manu facta , sed naturalia præsidia defendunt , prorsus ut incertum sit utriun munimen¬ tum loci, an majestas dei plus hic admirationis habeat. Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamobrem et hominum clamor, et siquando accedit tubarum C sonus, personantibus et respondentibus inter se rupibus, multiplex audiri, amplior- que quam auditur, resonare solet. Quæ res majorem majestatis terrorem ignaris rei, et admirationem stupentibus plerumque affert. Iu lior rupis anfractu , media fermé montis altitudine, planities exigua est, atque in ea profundum terra· foramen, quod in oracula patet; ex quo frigidus spiritus, vi quadam vehit vento in sublime expulsus , mentes vatum in vecordiam vertit ; impietasque deo responsa consulentibus dare cogit. .Multa igitur ibi et opulenta regum populorumque visuntur munera; quæque magnificentia sui , reddentium vota gratam voluntatem , et deorum responsa manifestant. Cap; 7. Igitur Brennus cùm in conspectu haberet templum, diu deliberavit, an confes- tim rem aggrederetur : an vero fessis via militibus, noctis spatium ad resumendas vires daret. Emanus et Thessalorus duces , qui se ad prædæ societatem junxerant, D amputari moras jubent, dum imparati hostes, et recens adventus sui terrori esset: interjecta nocte et animos hostibus, forsitan et auxilia accessura, et vias, (juæ tunc pateant, obstructum iri. Sed Gallorum vulgus ex longa inopia , ubi primum vino ceterisque commeatibus referta rura invenit , non miniis abundantia quàm victoris lætum per agros se sparserat; desertisque signis ad occupanda omnia pro victoribus vagabantur. Quæ res dilationem Delphis dedit. Prima namque opinione adventus Gallorum prohibiti agrestes oraculis feruntur, messes vinaque villis efferre. Cnjusrei salutare præceptum non prius intellectum est, quàm vini ceterarumque copiarum abundantia, vehit mora, Gallis objecta, auxilia finitimorum convenere. Prius itaque urbem suam Delphi, aucti virilius sociorum , permunivere, «piam Galli vino . velut prædæ incubantes , ad signa revocarentur. Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum sexaginta quinque millia : Delphorum soeiorumque nonnisi (juatuor E millia militum erant; quorum contemtii Brennus ad acuendos suorum animos, prædæ ubertatem omnibus ostendebat, statuasque eum quadrigis, (piarum ingens copi·' procul visebatur, solido auro fusas esse : plusque in pondere , quàm in specie halære prædæ affirmabat. Cap. 8. Hae asseveratione incitati Galli, simul et hesterno mero saucii, sint· respectu jicricu· lorum in bellum ruebant. Contra, Delphi plus in deo (piàm in viribus repo· nentes, eum contemtii hostium resistebant, scandentesque Gallos è summo montis vertice, partim armis obruebant. In hoc partium certamine, repente universorin" templorum antistites, simul et ipsi vates, sparsis crinibus, eum insignibus atque infulis, pavidi vecordesque in primam pugnantium aciem procurrunt : advenisse deum clamant ; eumque se vidisse desilientem in templum per culminis aperta fastigia· Dum