Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/67

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
lvij
PRÆFATIO.

dem, sed frequenter. Super cenant nonnumquam inter se digladiabantur : primùm sese invicem ad umbratilem pugnam provocabant, summisque tantùm, ut ita dicam, manibus dimicabant : deinde, ubi incaluerant, res ad usque vulnera procedebat ; et nisi adessent qui eos inhiberent, ad mortem usque præliabantur. Antiquitus appositis pecudum artubus, femur pars erat strenuissimi : si quis alius id sibi vindicaret, tunc competitores ad alterius interitum usque gladiis pugnabant. Alii pro auro argentove quod in theatro accipiebant, alii pro certo quodam, doliorum vini numero jugulum sibi exscindi permittebant, muneribus acceptis priùs inter amicos distributis. Apud ipsos toxicum erat tam celeriter inficiens, ut venatores[1], cervo aut quopiam alio animali percusso, festinatò accurrerent, carnemque vulneratam exsecarent, ne veneno promeante animal putrefieret, alimentoque inutilis caro redderetur. Verùm corticem quercinam invenerant quæ vim haberet antidoti. Neque terræ motum, neque procellas metuebant : immò sumtis armis fluctibus occurrebant. Ad subeunda pericula erant promtissimi[2] : proinde in honorem eorum, qui in præliis fortiter occubuerant, cantiones componebant, et coronati pugnas inibant : sed et trophæa statuebant, atque rebus gestis gloriantes, Græcorum more monumenta suæ virtutis posteritati relinquebant. Adeò ducebant ignominiosum fugere, ut è corruentibus et collabentibus ædibus sæpe non effugerent, sed ne ardentibus quidem. Multi inundans mare sustinebant ; quidam etiam in fluctus armati sese injiciebant. Boves et

  1. Pag. 652.
  2. Pag. 689.
Tom. I.
H