Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
lviij
PRÆFATIO.


equos piscibus nutriebant. Dabant[1] operam ne obesi fierent, neve ventrem prominentem haberent : nam si quis adolescens præscriptam mensuram excederet, pecunia mulctabatur. Nonnihil fortassis omitto : verum omnia dici non possunt.


VII.
De Galliarum administratione.

Galliæ in Provincias erant divisæ, Provinciæ in Civitates : suum cuique Civitati erat oppidum præcipuum, cujus jurisdictio sese in pagos sui territorii extendebat. Non solùm in omnibus Civitatibus[2] atque pagis, sed, penè etiam in singulis domibus factiones erant. Earum factionum principes erant, qui summam auctoritatem habere existimabantur, quorum ad arbitrium judiciumque summa omnium rerum redibat. Id ejus rei causa antiquitus institutum Cæsari videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret. Suos enim opprimi quisque et circum veniri non patiebatur ; neque, aliter si fecisset, ullam inter suos habuisset auctoritatem. Qui sese ad eos applicabant, ambacti, clientes, devoti, aut sua lingua Soldurii appellabantur[3]. Eorum hæc erat conditio, ut omnibus invita commodis unà cum his fruerentur, quotum se amicitiæ dediderant, : si quid iis per vim accideret, aut eumdem casum unà ferrent, aut sibi mortem consciscerent. Observat Cæsar neque adhuc hominum memoria repertum esse quemquam, qui, eo interfecto cujus se amicitiæ devo

  1. Pag. 32.
  2. Pag. 254.
  3. Pag. 231.