Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/796

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

612 IDATII LEMIC. EPISCOPI Abrahamo, hoc est ab exordio Chronici Eusebiani. Nam cùm Eusebii Chronicon conti- A nuaret Idatius, consequens erat ut illius etiam epochas sectaretur. Ilie igitur prior numerus est Eusebianus. Alter est Æræ (a) Hispaniae, quam in Fastis quoque, ut Hispanis usitatam et familiarem, adjecit. Ilœc vero Christi Natalem xxxvm. tantùm amis antecedit, cùm numerus Eusebianus præcedat annis u. m. xv. Quare si, adsignata Æra, Christi annum indagari placet, deducendi ab Æra anni xxxvm. Verbi gratia, Barba¬ rorum in Hispanius ingressum in Chronico contigisse notat Æra ccccxlvii. deduc annos octo et triginta, reliqui sunt ccccix. Is ergo Christi annus fuit, cùm Barbari in Hispanius penetrarunt. Quod sane confirmant reliqui etiam characteres, qui unà ibi¬ dem comparantur. Olympias enim ccxcvu. et Consules Honorius vm. Theodosius m. et feria tertia iv. Calendas Octobris, omnia congruunt anno Christi ccccix. Rursùs prodigia quœdam in Gallœcia vi. Nonas Martius visa, eamque feriam sextam fuisse, narrat Æra quingentesima. Si de quingentis tollantur xxxvm. restant cccclxii. B in quem et feria item illa quadrat, et Severi Augusti, qui Majoriano successit, annus secundus, cui hæc adseripta sunt. Atque in hunc modum ratiocinari in ceteris licebit, nisi si quando numeri suis locis antiquariorum culpa moti, scrutantium industriam et cona¬ tum eludent. P ANDREÆ CHESNII OBSERVATIO in Idatii Chronicon. Quamvis Auctor hic fuerit Provinciæ Gallæciæ , sive, ut Sigebertus ait, Lemicœ Hispa- niarum urbis Episcopus, illius tamen Chronicon Historiæ Francicæ scriptoribus præ- mitti debere visum est,- tum quia multa continet de Gothorum et aliarum gentium rebus in Galliis, quarum posteà Franci possessionem integram adepti sunt ; tum quod vetustiores Francorum^ Historici hoc ipsum etiam, aut longé ipsius maximam partem suis Collectionibus insereie non dubitarunt. (a) Duobus tantùin in locis bîc allatis , et bis in margine , adhibetur Æra Hispanica in Idatii Chro¬ nico ; quæ si in singulis articulis apposita fuisset, certo colligi potuissent anni quibus ea quæ narrantur gesta sunt. Cui rei inservire nullo modo possunt Numerus Eusebianus et Olympiades quales nunc exstant. Nam numerus Eusebianus decimo quoque anno , Olym¬ piades quarto quoque anno notantur in margine è regione annorum Imperatorum. Porro constat apud omnes, in Idatii Chronico annos Imperatorum ut pluriinùm turbatos esse et loco suo motos. Turbatis annis Imperatorum, turbari necesse est annos Abra- hamiticos et annos Olympiadum, qui annis Impe¬ ratorum respondent. Hinc frustrà monet Pagius , in annis ab Idatio expressis ad annos Æræ Christianæ reducendis , seinper ad annos Abrahami attendendum ; incassumque laborat cùm illud exsequi tentât. Præ- tereà in Chronico annus 17. Theodosii respondet anno Abrahami 11CCCCX. et annus primus Ho¬ norii respondet anno Abrahami 1ICCCCXI. En duo anni Abrahamitici ; idem tamen est annus, Theodosius regnare desiit , et Honorius regnare coe¬ pit. Honorio tribuit Idatius annos triginta Imperii à morte Theodosii patris : Honorius tainen vicesi¬ mum nonum Imperii annum non explevit. Per 26. annos Valentiniani imperii initium ducitur ab anno quo Augustus appellatus est, id est ab anno 425. jjosteà numerantur anni à morte Honorii , id est ab anno 423. Tres Avito tribuuntur Imperii anni, cwn tantùm menses decem regnaverit. Quomodo in tanta p lærturbatione anni Abrahami cum annis Imperato¬ rum conciliari jjossunt ? Igitur nulla habita ratione annorum Abrahami , Olympiadum et Imperatorum, annos Christi, quibus res gestae sunt, ad marginem notabimus. IDATII LEMICENS1S EPISCOPI CHRONICON. Eæ Editione Jacobi Sirmondi. ab eodem recognita. PRÆFATIO. 8 ApudChes- T CATIUS SERVUS DOMINI NOSTRI JeSU ChRISTI UNIVERSIS nuem,rom.l. I FIDELIBUS IN DOMINO NOSTRO JeSU ChRISTO ET SERVIENT*' ^183^* BUS EI IN VERITATE salutem. Probatissimorum in omnibus virorum studia» quos præcipuè in fide Catholica et conversatione perfecta testes veritatis divin* cultus docet adsertio, ut ornantur decore dictorum ita et commendantur honott meritorum , ut miram in omni opere suo obtineant firmitatem. Veriim IdatiVS Provinciæ Gallæciæ natus , in Lemica civitate, mage divino munere quant propr*0 merito, summi Præsul creatus officii, ut extremus plagæ ita extremus et vitæ perexi guiun informatus studio sæculari, multo miniis docilis sanctæ lectionis volumine saiu· tari, sanctorum et eruditissimorum patrum in præcedenti opere suo, pro capac* tate proprii sensûs aut verbi, ostensum ab his secutus exemplar. Quorum pr***lllS