Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/797

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CIIRONICON. 613 A Eusebius Caesariensis Episcopus, qui Ecclesiasticas sui numeri libris scripsit histo¬ rias , ab initio Nini regnantis Assyriis, et sancti Abrahæ Patriarchae Hebræis, et reli¬ quorum contemporales his annos Regum, in vicesimum Constantini Augusti quo imperabat annum , Graeci sermonis Chronographiæ concludit historia. Post hunc successor syngrapheus perfectus universis factorum dictorumque monimentis Hie¬ ronymus Presbyter, idem Eusebius cognomento, de Graeco in Latinum scripturae hujus interpres, a vicesimo anno supradicti Imperatoris in quartum decimum Valentis Au¬ gusti annum subditam texit historiam. Esto ut in sanctis quibus deguit Hiero¬ solymorum locis , a memorato Valentis anno in tempus quo in praesenti vita duravit, forte quamplurima de his , quæ sunt insecuta , subjecerit, quia haud unquam , dum valuit, a diverso styli opere cessavit. Quem quodam tempore propriæ pe¬ regrinationis in supradictis regionibus adhuc infantulus vidisse me certus sum. B Qui post aliquot annos beato, ut erat, mansit in corpore. Si tunc proprio operi, quod subdidit, aliqua subjunxerit, apud eos, ad quos scriptorum ejus omne opus vel summa pervenit, certa et plena cognitio est. Sed quoniam in cujusdam studii sui scriptura dixisse eum constat, debacchantibus jam in Romano solo barbaris, om¬ nia haberi permixta atque confusa, opinamur ex hujus indicio sermonis, in hoc per se annorum volumine subdito de successione temporum ab ipso nihil ad¬ jectum. Tamen quia ad nostri temporis cursum, ut superior lectio docet, descriptio defluxit annorum, cùm membrana hujus historiæ curam contigisset expertis, mentem monuit imperiti, ut de cognitis, etsi in omnibus impari gressu vel vestigiis se subster¬ neret praecessorum. Quæ fideli suscipiens cordis intuitu , partim ex studio scrip¬ torum , partim ex certo aliquantorum relatu , partim ex cognitione quam jam lachry- mabile propriæ vitæ tempus ostendit, quæ subsequuntur adjecimus. Quorum con- C tinentiam gestorum et temporum , qui legis, ita discernes. Ab anno primo Theodosii Augusti in annum tertium Valentiniani Augusti, Placidiæ Reginæ filii, ex supra- dicto à nobis conscripta sunt studio , vel ex scriptorum stylo, vel ex relationi¬ bus indicantum. Exin immerito adlectus ad Episcopatus officium , non ignarus om¬ nium miserabilis temporis ærumnarum, et conclusi in angustias, Imperii Romani metas subdidimus ruituras, et quod est luctuosius, intra extremam universi orbis Gallæciam deformem Ecclesiastici ordinis statum, creationibus indiscretis honestæ libertatis interitum , et universæ propemodùm in divina disciplina religionis occasum ex furentium dominantem permixta iniquarum perturbatione nationum. Hæc jam quidem inserta ; sed posteris in temporibus quibus offenderint , reliquimus con¬ summanda. 9 n IDATII EPISCOPI CHRONICON. Ab anno 379. ad annum 468. Romanorum xxxix. Theodosius per Gratianum in consortium regni adsuinptus, cum ipso et Valentiniano juniore regnat annis xvii. 1. Theodosius natione Hispanus de provincia Gallæcia , civitate Cauca, à Gratiano An.Chr.379. Augustus appellatur. Inter Romanos et Gothos multa certamina conferuntur. 2. Theodosius Constantinopolim ingreditur in primo Consulatu suo, quem cum An.Chr.380. Gratiano agebat Augusto. Alexandriæ xxi. habetur Episcopus (a) Theophilus , vir eruditissimus, insignis, g qui à primo Consulatu Theodosii Augusti Laterculum per centum annos digestum de Paschæ observatione conscripsit. Olym. ccxc. 3. Athanaricus Rex Gotthorum apud Constantinopolim decimo-quinto die ex quo n- hr·381· à Theodosio fuerat susceptus , interiit. 4. Gothi infida (b) Romanis pace se tradunt. Th^aa Ambrosius i'n Italia Mediolani Episcopus, Martinus in Galliis Turonis Episcopus, et vitæ meritis, et patratis miraculis virtutum habentur insignes. 5. Theodosius Arcadium filium suum Augustum appellans, regni facit sibi esse con- An.Chr.383. sortem. (a) Theophilus nonnisi anno 385. Timotheo suc¬ cessit in Episcopatum Alexandrinum. (b) In Descriptione Consulum *Idatio Episcopo adscripta sub Consulibus anni 382. Ipso anno universa gens Gothorum cum Bege suo in Romaniam se tradide¬ runt die F. Non. Octob. Cùm hoc anno Gothi Regem non haberent, Pagius putat legendum, cum regno suo in Romania. Hhhhiij