Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/825

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EX ACTIS S. DESIDERII. 641 A sibi vindicaturus, vir barbarus, animo, consilio , manu audacia potentiaque nimius. Indict. VII. Archadio III. et Honorio II. Coss. I heodosius Augustus , assumpto Honorio Cæsare, eodemque filio , contra Arboga- An.Chr.394. stem, qui Eugenium tyrannum Imperatorem facere ausus est, iterum properavit. Bello commisso , Eugenius victus atque captus interfectus est : Arbogastes sua se manu perculit. Indict. IX. Honorio IX et Theodosio IV. Coss. Constantinus apud Gallias invasit Imperium , filiumque suum ex Monacho Cæsarem An.Chr.41i. fecit : ipse apud Arelatum civitatem occiditur ; Constans filius apud Viennam capite plectitur. B Indict. À. Theodosio lmp. F. solo Coss. Jovinus ac Sebastianus in Galliis tyrannidem molientes occisi (a) sunt. An. Chr. 412. Indict. XII. Constantio et Constante Coss.

alia Rex (b) Gothorum , facta eum Honorio principe pace, Placidiam sororem ejus An.Chr. 414.

eidem viduam reddidit. (a) Anno tantum sequenti occisi sunt, (b) Walia nonnisi anno sequenti rex Gothorum factus est. EX (») ACTIS S. DESIDERII EPISCOPI LINGONENSIS. Apud Bollandianos xxm. Maii. C* TEmpore illo, cum Wandalorum barbara et gentilis ferocitas ad Gallia- N. 2. ruin venisset debellandas provincias; et devictis ac superatis Gallis, Gallia¬ rum etiam urbes infestatione bellica plurimum devastaret, et in rapina prædæ crude¬ lissime cuncta depopularetur cupiditatis instinctu ; nutus Dei, eventus etiam rei atque itineris, gentem ipsam nefandam cum Rege eorum (b) Crosco ad civitatem Lingonas usque perduxit. Tunc vero beatissimus Desiderius in eadem urbe Pontificali officio An.Chr.264. fungebatur, Sacerdos virtutibus præstantissimus. Et licet opposito monte in sublime firma sit ex parte maxima naturalis expositionis munitio, et quadrorum lapidum stu¬ diose subjuncta compago muros ipsius civitatis efficiat tutiores; ad probandam tamen fidem præfati Antistitis et eorum , qui gloriosum martyrium , in sancta Christi confes¬ sione manentes , cum eodem adepti fuisse dignoscuntur ; circumfusa Wandalorum Π multitudo urbem undique circumvallat, et in obsidione perditionis à cunctis partibus civitas circumdatur. Nec mora, missilibus, fundis, sagittis diversisque telis evertere moenia, acrius impugnantes Wandali, crudelitatis instantia perurgebant. Econtrà bea¬ tissimus Pontifex Desiderius cum suis Sacerdotibus, vel ceteris civibus de muro clama¬ bat dicens : « Christi servi sumus , Christum Dominum nostrum Deum vivum et verum » colimus, qui universum mundum constituit. Nolite in nobis crudele scelus admittere, » per quod Dei potentiam contra vos in iracundiam provocetis. » Sed quoniam Dei prædestinatione martyrii præfinita dies advenerat ; terror et metus n. 3. inde simul cives omnes uniis invaserat, nec se ultra ulla virtutis audacia defendere cona¬ bantur; sed retro redacti infra moenia fugientes, quo quisque pergeret, ignorabat. Wandali vero præcipiti cursu irrumpentes , ruptis portis ingrediebantur moenia. Ast alii, scalis oppositis , in muros diversa de parte ruentes, ignes in (c) pergama submit- E tebant ; gladiis diversisque jaculis cives omnes impia cæde prosternebant. Nulli sua pro¬ fuit ætas, sexui vel ievo pepercit impietas: natos pendentes ad ubera cum matribus impia jugulabat crudelitas : unus gemitus et planctus morientium in totis moenibus personabat. Denique beatissimus Desiderius Antistes in oratione positus invenitur, Regisque ^..4. cum ceteris Christicolis obtutibus præsentatur. Ille autem de perditione civium pasto¬ rali sollicitudine dolore repletus , pro se Principem rogare noluit ; sed ut pereun¬ tibus civibus subveniret, attentius exoravit dicens : « Si pius es, jam parce , (a) Haec Acta videntur esse antiqui Auctoris , sed à Warnahario exculta sunt ineunte saeculo VII. (b) Gregorius Turon. 1. 1. Hist. Franc, c. 30. indi¬ cata persecutione Valeriani et Gallieni, ista subdit : Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum Rex, commoto exercitu, Gallias per vagavit. Haec etiam re- Tom. I. fert ad Gallieni tempus, caedemque Desiderii patratam fuisse anno Christi 264. putat Jacobus Vignerius Socie¬ tatis Jesu Sacerdos , qui Chronici Lingonensis aliquod compendium edidit anno 1665. (c) Pergama vocantur quaelibet arces seu loca mu¬ nita. M m in m