Pagina:Ribbeck - Scaenicae Romanorum Poesis Fragmenta, Vol 1, 1897.djvu/279

E Wikisource
Haec pagina emendata est
P. OVIDIVS NASO
MEDEA
I
Medea

Seruáre potui: pérdere an possím, rogas?[1]

 Quintilianus VIII 5, 6 (de figuris sententiarum) ‘et translatione a communi ad proprium. nam cum sit rectum: nocere facile est, prodesse difficile: uehementius apud Ouidium Medea dicit ...’

II

Feror húc illuc, uae, pléna deo.[2]

 Seneca Suasor. 3, 7 M. ‘hoc autem’ (plena deo) ‘dicebat Gallio Nasoni suo ualde placuisse: itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam imitandi, hoc animo ut uellet agnosci: esse autem in tragoedia eius: feror’ e. q. s.

P. POMPONIVS SECVNDVS

 Aeneam inter praetextas, Armorum iudicium inter Bononiensis Atellanas reposui.

ATREVS

 nunc te óbsecro,
Stírpem ut euoluás meorum <mé>que notificés mihi.

 Non. 144, 24 ‘notificem, notum faciam.’ Singulare apud Nonium de tragico poeta Pomponio testimonium esse, cum ceteris locis omnibus Atellanarum scriptor laudetur, non fugit Bernh. Schmidtium; et posse Atreum quoque Atellanam fuisse monuit M. Hertzius: a quo tamen genere color huius frustuli

  1. possis Monac. Bamb. m. 2
  2. uae scripsi mus. Rhen. XXX 627 ue ω ceu Wissowa ut vulg.   plane Bruxell. m. 1