Jump to content

Pagina:Romani calendarii explicatio (IA CAS260ARomaniCalendarii processed).djvu/133

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
97
CAPVT SEPTIMVM.

fiftat. modata deligenda fit, vt ratio poftulat, & in Calendario emendato obferuatum eft:fed in eo potius excellentia, ac perpetuitas Calendarij exiftit, vt fupra dictum eft, quod in co Perfectio Cale- Cyclus Epactarum eo artificio fit difpofitus, vt nihil vnquam in eo futuris feculis immu- darij in quo có tandum fit, fed intactum prorfus Calendarium fit permanfurum, etfi per intercalationem aut omiffionem diei vnius, aut etiam plurium, ex Decreto fummi Pontificis, æquino- &tium ad diem 21. Martij reuocandum erit,fi forte longius ab eo ita prolapfum comperia- tur, vt ad cum fua fponte, fine hoc remedio, reuerti nequeat. De hac porro Calendarij perpetuitate, excellentiaque vberius poftea agemus, vbi Lunaris anni æquationem ex- . plicabimus, quo loco etiam docebimus, qua ratione Nouilunia quoque ac Plenilunia, fiopus fit, corrigi poffint, nulla prorfus in Cyclo Epactarum, qui Calendario infcriptus eft, mutatione facta.

HVC accedit, quod, vt proximo cap. dictum eft, æquinoctium fecundum noftram æquationem, & tabulas Prutenicas, etiam poft 20000. annos ad diem 21. Martij regre- ditur, (quod obferuatione digniffimum eft: Preftantiam enim noui Calendarij mirifice commendat) licet interim modo ad 23. modo ad 19. diem euagatum fit: quod abfurdum non eft, cum nulla æquatio anni Solaris æquabilis ac vniformis æquinoctium pofsit in ip- fo die 21. perfecte, pleneque conferuare, ac retinere: neque Ecclefia in anno Politico, & Ciuili Aftronomicas fubtilitates confectari cogitur, quamuis interdum à veris motibus cæleftibus difsideat, vt codem capite proximo oftendimus; fed fatis eft,vt diem vnum præfigat æquinoctio Politico, fiue Ecclefiaftico, ad quem certis temporibus, fi quando ab eo longius difcefferit, per auctoritatem Pontificis Romani reftituatur. quod tamen per- raro accidere, fuperiorum annorum calculus clarifsime docer. aduerfus Calen

DEINDE videtur Calendarij noui perfectioni aduerfari,quod ne præfentium qui- 2. Argumétum dem, quibus iam viuimus,annorum æquinoctia in diem 21.Martij incidant,vt omifsio 10. darium nouum. dierum non videatur æquinoctium omnino in diem 21. Martij reduxiffe. Nam hoc noftro tempore ipfum incidit omni intercalari anno nó in 21.fed in 20. Martij,vt anno 1584. erat illud in die 20. hor. 10. fere poft mer. Anno 1596. idem erat in die 20. hor. 9. poft mer. Anno 1612. erit hora 8. poft mer. eiufdem diei 20. & fic confequenter. Quin etiam poft annum 1640. non folum in annis intercalaribus,fed in ijs etiam, qui primi funt poft inter- calares, afcendet æquinoctium in eundem diem 20. Martij. Nam anno 1645. qui non eft biffextilis, fed primus poft biffextilem, accidet æquinoctium die 20. Martij, hor. 12.min. 24. poft mer. Anno vero 1697. qui primus eft etiam poft biffextilem, idem cadet in diem 20. Martij hor.9. poft meridiem.Itaque ab anno 1640. incurrent omnium biffextilium, & omnium proxime poft eos fequentium annorum, equinoctia in diem 20. Martij, vfque ad annum 1700.Et quanquam omifsione diei intercalaris anno 1700. aliquid horum re- ftituetur, reftitutio tamen ifta (vt aduerfariorum quidam per calumniam obijcit) videtur tantum verfuræ folutio. Nam æquinoctia annorum biffextilium, & primorum poft eos, reducentur quidem, expunctione diei intercalaris anni 1700. in diem 21. Martij, fed hoc ipfo modo tranfponentur æquinoctia annorum fecundorum, & tertiorum poft biffextiles in diem 22. Martij. Et hæc permutatio, atque vicissitudo videtur tolli non poffe, donec tandem non ita poft multos annos æquinoctia omnium tam biffextilium, quam trium fe-i quentium annorum, diem 21. Martij omnino deferant.

HVIC dubitationi occurrendum eft, perperam ac malitiofe aduerfarios per eam Solutio. probare, equinoctium per 10. derum exemptionem, equationemque noftram, præfenti- bus annis no congruere. Anni enim 1584.1596.1512.qui exempli caufa ponuntur,omnes funt biffextiles. Quare mirum non eft, æquinoctium in illis, propter diem intercalarem additum, verfus diem 20. Martij à 21. dic procedere: quanquam iure optimo diei 21. afcribi etiam pofsit, cum in omnibus illis annis poft Solis occafum contingat, nimirum hor. 10.9.& 8. poft meridiem. Et vero omnibus Aftronomis cognitum eft,duos minimum dies æquinoctio tribuendos effe; propter annos communes, & biffextiles, etiamfi inter- calatio quarto quoque anno adhibita exquifitifsime anno Solari congrueret, hoc eft, an- nus vere effet dierum 365. hor. 6. Vt hinc quoque perfpicue appareat,aduerfarios effe cal- lidos potius, ac veteratores, quam iuftos rerum exiftimatores, & nodum (ficut eft in pro- uerbio) in fcirpo quærere: quippe, qui calumnientur id,quod rectifsimè factum eft. Nam æquinoctium, quod ad annos præfentes attinet, rectè ad 21. diem Martij reuocatum eft, cum in annis intercalaribus ad diem 20. afcendat: id quod intercalationis ratio poftulat.

Quod autem poft annum 1640. magis femper, ac magis verfus anni principium progreffu-

rum